Turris Babel
Turris Babel (hebraice מִגְדַּל בָּבֶל, turris Babylonis) est historia quae narratur in libro Scripturae Genesis de origine diversarum linguarum. Ut historia fert, commissus populus diversarum generationum post magnum diluvium ferens singulam linguam et demigrans ex oriente, in terram Shinari (hebraice: שנער) venit:
Erat autem universa terra labii unius et sermonum eorundem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: "Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni". Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. Et dixerunt: "Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae". Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, et dixit Dominus: "Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui". Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio Genesis 11.1–9.
Nexus interni
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |