[go: up one dir, main page]

Jump to content

Totenais

E Vicipaedia
Wikidata Totenais
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 50°25′56″N 3°41′2″W
Numerus incolarum: 8 241
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: South Hams

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vira, Salfit

Totenais[1][2] (Anglice Totnes) est oppidum Devoniae. Ad flumen Derte iacet. Ibi nundinae tenebantur ex anno 979, mercatus autem ab anno 1130.[3]

Darte flumen Totenais

A Torcaio usque ad Totenaim oppidum temporibus constitutis navigari potest, quae tempora accessui recessuique maris subiecta sunt.

Totenais cum Buffestra ferrivia a maioribus nobis tradita coniuncta est qua tramina machinis vectricibus vi vaporis propulsis vehantur. Haec est Societas Fiduciaria Ferriviaria Devoniensis Meridionalis.

Historia mythica

[recensere | fontem recensere]
Saxum Bruti

Fama fert oppidum anno 1170 a. Chr. n. a Bruto nepoti herois Troiani Aeneae conditum esse. Is Brutus in eo saxo stetit quod hodie saxum Bruti vocatur. Postquam ex navi exivit in saxo consistitit et dixit:

"Hic sto, hic manebo.
Vicum Totenaim vocabo."

(Nonnulli contendunt Brutum non Latine sed Anglice locutum esse:

"Here I stand, and here I rest.
The town shall be called Totnes".)

Brutum sociosque omnium hominum primos Britanniam intravisse. Totenaim ergo veterrimum oppidum omnis Britanniae esse.

Oppidum Totenais eo Derte fluminis loco conditum est, quem accessus maris cum maxime pertingit.

Censu anno 1086 completo

[recensere | fontem recensere]

In libro de Wintonia (17,1) ista de Totenai referuntur. Omne autem scriptum per notas scriptum est quamobrem infra conatum est textum integris verbis reddere.

(17) TERRA IUDHEL DE TOTENAIS

Numero 1:

IUDHEL tenet de rege TOTENAIS burgum quod rex Eduuardus in dominio tenebat. Ibi sunt intra burgum C burgenses V minus, XV extra burgum terram laborantes. Inter omnes redduntur VIII libras ad numerum. Olim reddebant III libras ad pensum, arsuras.

Hoc burgum non geldat nisi quando Exonia geldat, tunc reddit XL denarios. Si expeditio vadit vel per terram vel per mare: inter Totenais, Barnestaple, Lideford tantum reddunt servitii quantum Exonia geldat.

(Numero 2: Ipse Iudhel habet in Execestre [Exonia] unam domum quae T.R.E. reddebat VIII denarios de consuetudine.)

  1. "Judhel tenet de Rege Totenais burgum": Liber de Wintonia.
  2. "In littora Totonesia": Galfridus Monemutensis, Historia regum Britanniae (p. 5 apud Google Books).
  3. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 50°25′56″N 3°41′2″W • OpenStreetMap • 7296563 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
Vicimedia Communia plura habent quae ad Totenais spectant.