[go: up one dir, main page]

Jump to content

Exonia

E Vicipaedia
Wikidata Exonia
Res apud Vicidata repertae:
Exonia: insigne
Exonia: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 50°43′32″N 3°31′37″W
Numerus incolarum: 124 180
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Exeter

Geographia

Superficies: 27.3 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bad Homburg vor der Höhe, Condate Redonum, Tarracina, Iaroslavia

Exonia[1] (vulgo Exeter) est caput Devoniae. Ibi ecclesia cathedralis est. Ibi castra Romana erant et in urbe Romana etiam thermae. Nomen Romanum erat Isca (Exonia enim ad flumen Iscam iacet). Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1130.[3]

Ibi aeroportus est.

Ecclesia cathedralis Exoniensis

Praeclari cives

[recensere | fontem recensere]

Liber de Wintonia

[recensere | fontem recensere]
Pons ferreus urbis Exoniae

In libro de Wintonia, anno 1086 confecto, initio partis de Devenescire sive Devonia ista de Exonia referuntur. Omne scriptum autem per notas scriptum est quamobrem infra conatum est textum integris verbis reddere.

IN CIVITATE EXONIA HABET REX CCC domus XV minus reddentes consuetudinem. Haec [civitas] reddit XVIII libra per annum. De his habet Balduinus vicecomes VI libras ad pensum, arsuras, Colvinus XII libras ad numerum in ministeriis Eddid reginae. In hac civitate sunt vastatae XLVIII domus postquam rex venit in Anglia. Haec civitas T.R.E. non geldabat nisi quando Londonia, Eboracum, Wintonia geldabant, hoc erat dimidium marka Argenti ad opus militum. Quando expeditio ibat per terram aut per mare serviebat haec civitas quantum V hidae terrae. Barnestapla ut Lideford, Totenais serviebant quantum ipsa civitas. Burgenses Exoniae urbis habent extra civitatem terram XII carucarum quae nullam consuetudinem reddit nisi ad ipsam civitatem.[4]

  1. "Esiona" per errorem? "Est autem Esiona civitas ampla, vetustissimo Caesarum opere murata, quarta ut ferunt principalis Angliae sedes, aequoreorum piscium, carnium quoque, et navalis commercii refertissima": Gesta Stephani (ed. Howlett p. 22)
  2. Hidae quorundam burgorum
  3. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
  4. De verbis inusitatis vide Liber de Wintonia

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Besleys' Illustrated hand book of Exeter, the cathedral, institutions, walks, rides, excursions, etc., etc. Exoniae: Besley, 1880? Textus apud Internet Archive
  • Patrick W. Conner, Anglo-Saxon Exeter: A Tenth-century Cultural History (Woodbridge, 1993) (Paginae selectae apud Google Books)
  • William Cotton, Henry Woollcombe, Gleanings from the Municipal and Cathedral Records Relative to the History of the City of Exeter. Exoniae: Townsend, 1877 Textus apud Internet Archive
  • Shirley Woolmer, A Concise Account of the City of Exeter: Its Neighbourhood, and Adjacent Watering Places. Exoniae: E. Woolmer, 1811 Textus apud Internet Archive
Numismatica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Exoniam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 50°43′32″N 3°31′37″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия