Temenos
Temenos (Graece τέμενος[1]) apud Graecos antiquos fuit separatus terrae tractus in dominio proprio habitus, praecipue pro usura regum (βασιλέων) et principum (ἀνάκτων), vel tractus ab usu commune prohibitus et deo dicata; aliter sacellum, nemus sacrum, vel termini sacri ductus. Unde curriculum certaminum Pythiorum temenos appellatur, sacra Nili valles est Νείλοιο πῖον τέμενος Κρονίδα, et Acropolis Athenarum est ἱερὸν τέμενος (Palladis). Vocabulum a verbo Graeco τέμνω (pl. τεμένη) 'secare' deducitur.[2] Prima vocabuli formula quam fontes attestantur est te-me-no, verbum Graecum Mycenaeum in B Lineari scriptura syllabica scriptum.[3]
Notio temenos in culturis classicis Mediterraneis orta est, locum ad deos colendos reservatum significans. Alii auctores vocabulum sacro arborum nemori,[4] loco a quotidianis spatiis vivendi separato, alii regionibus intra urbes antiquas quae partes erant sacellorum adhibuerunt.[5]
Magnum exemplum temenos Aetatis Aeneae Minoae ad Sanctuarium Juktas palatii Gnosso in Creta hodiernae Graeciae patet, ubi templo est ingens temenos septentrionale.[6] Aliud exemplum est temenos Iovis in Olympia situm. Erant in mundo antiquo multi temene Apollinis, patroni colonorum.
Carolus Jung temenos ad carmen stupens et circulum magicum coniungit, qui pro "spatio quadrato" vel "loco tuto" est, ubi opus mentis fieri potest. Hoc temenos dicit "symmetrici rosarum horti fontis in media parte praediti" ("circuli quadrati") similem esse, in quo concursio cum re sensu carente accidere potest, et ubi hi animi contenti sensu carentes tuto in lucem sensús inferri possunt. Hoc modo, homo suam Umbram, Animum et Animam, Senem, et ad extremum Sese convenire potest—nomina quae Jung personificationibus archetypicis contentorum non personalium et sensu carentium dedit, quae omnes culturas comprehendere videntur.[7]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ τέμενος, Henry George Liddell, Robert Scott, A Greek-English Lexicon.
- ↑ τέμνω, Henry George Liddell, Robert Scott, A Greek-English Lexicon, in situ Perseo.
- ↑ Palaeolexicon, palaeolexicon.com.
- ↑ David S. Whitley, Reader in Archaeological Theory: Post-processual and Cognitive Approaches (Routledge, 1998).
- ↑ Carla M. Antonaccio, An Archaeology of Ancestors: Tomb Cult and Hero Cult in Early Greece (Rowman & Littlefield, 1995).
- ↑ C. Michael Hogan, Knossos fieldnotes, Modern Antiquarian (2007).
- ↑ Carolus Jung, Psychology and Alchemy (1968), par. 63. Vide etiam: "Individual dream symbolism in relation to Alchemy," 3, The Symbolism of the Mandala.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Molyneaux, Brian Leigh, et Piers Vitebsky. 2000. Sacred Earth, Sacred Stones: Spiritual Site And Landscapes, Ancient Alignments, Earth Energy. Londinii: Duncan Baird Publishers. ISBN 1-903296-07-2.
- Jung, C. G. 1968. Psychology and Alchemy. Opera Collecta, vol. 12. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01831-6.
Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes! |