[go: up one dir, main page]

Jump to content

Sulidae

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Suliformes 
Familia : Sulidae 
   
Palaeontologia
Palaeocaeno exeunte – recens
47–0 m.a.
Subdivisiones: Genera
Synonyma
Enkurosulidae Kashin, 1977
Pseudosulidae Harrison, 1975[1][2]

Sulidae sunt familia avium ordinis Suliformium, quae genera Morum et Sulam insigniter comprehendit. Omnes sunt aves maritimae magnitudine a media ad magnam, quae sese in mare pisces aliasque praedas petentes immergere solent. Decem huius familiae species congenericas in fontibus veterioribus saepe habentur, omnibus speciebus in genus Sulam digestis. Sula autem, ac Morus, proprietatibus morphologicis, ethologicis, et DNA facile distingui possunt. Papasula suum genus habet, quia his proprietatibus unica videtur, stirps distincta et antiqua, fortasse Moro propinquior.[3][4]

Sula nebouxii rostro coloribusque distinctis.
Morus bassanus se parat ad considendum

Sulidae sunt a 60 ad 85 centimetra longae, et latitudo alarum est a 140 ad 175 centimetra. Alae sunt longae, angustae, acutae, et cauda longissima, graduata, et aliquantulum rhombiformis, cuius pinnae exteriores pinnis mediis breviores sunt. Musculi volatus sunt parvi ad parvam sectionem transversam desiliendi sinendam. Ergo, sulidae sunt aerodynamicae, formam habentia quae tractionem aeriam minuit, ut earum corpora torpedinum similes et aliquantulum plana sint.[5]

Crura corpulenta, pedes ad nandum accommodati sunt, carne omnes digitos quattuor conectente. In nullis speciebus, talis cutis clarissime colorata est, in exhibitionibus amoris adhibita. Rostrum plerumque conspicuose coloratum est, obscurum in fundamento, et acutum, marginibus serriformibus. Mandibilum superiur apice deorsum parum incurvatur et sursum moveri potest ad magnam praedam accipiendam. Ad aquam repellendam, nares in rostrum aperiunt, potius quam recte foris. Oculi prorsus spectant, et spatium visus binocularis latius quam in aliis avibus praebent.[5]

Pinnae sunt aut omnino albae (vel brunneae vel canae pallidae), apicibus alarum et plerumque cauda obscuris, aut atrobrunneae vel nigrae supra et albae infra; capitibus Mororum flavo sunt. Faciei plerumque sunt aliquot maculae nigrae, usitate in loris. Sulidis,Anhingidarum et Phalacrocoracidarum cognatorum dissimilibus, est preen gland? bene evolutum, cuius secretiones cereas in pinnas oblinunt contra aquam et pestes. Pinnas caudales inaequaliter, sed pinnas volatus(en) alarum gradibus amittunt ut ex prima amissione, eis semper sunt pinnae vetustiores, pinnae novae, pinnae partim evolutae. Commutatio pinnarum propter tensionem nota est.[5]

Distributio et oecologia

[recensere | fontem recensere]
Sula nebouxii ova incubat.
Sula leucogaster iam pluma texta.
Calvaria Masillastegae rectirostris.

Sulidae plerumque in aquis tropicis subtropicisque inveniuntur, sed nonnullae, praecipue Mori, in regionibus temperatis etiam inveniuntur. Hae aves vere pelagicae sicut Procellariiformes non sunt, et plerumque prope oras manent, sed abundantes sulidarum coloniae que in multis Oceani Pacifici insulis fiunt subiciunt eas aliquando ex earum regionibus domesticis per tempestates conici, ac longe lateque errare posse, locos tutos petentes.[5]

Omnes species omnino in mari vescuntur, plerumque piscibus magnitudinis mediae et invertebratis maritimis magnitudinis similis (exempli gratia cephalopodis). Multae species una commumiter pascuntur.

Systematica et evolutio

[recensere | fontem recensere]

Sulidae aliis avibus aquaticis cognatae sunt, quae omnes naribus externis et brood patch(en) carent, sed omnes quattuor digitos cuti coniunctos et saccum gularem habent. Aves Sulidis artissime cognatae sunt Phalacrocoracidae et Anhingidae, quarum hae sunt aliquantulum intermediae inter Sulidas et illas, sed, sicut multae phalacrocoracidae, aves aquae dulcis sunt, in clado qui aliter aves maritimas comprehendit, cum Sulidis symplesiomorphicas, sed aliis modis cum Phalacrocoracidis synapomorphicas. Ergo, Sulidae veterrima et distinctissima stirps ex his stirpibus tribus videntur, quae una in Sulas digeruntur, subordinem in quam Sulidae quasi familia usitate digeruntur. Superfamilia Suloidea aliquando agnoscitur, in qua nonnullae primitivae formae praehistoricae (exempli gratia Empheresula, Eostega, Masillastega) stirpes basales(en) tractantur, a Sulidis exstantibus distinctae. Familia autem proposita, Pseudosulidae (vel Enkurosulidae), paene certe est invalida.[2][6][7][8]

Phylogenia Sulidarum

Formula:Cladex

Cladogramma familiam Sulidarum exhibet.[9]
Species
Binomina Imago Distributio geographica
Morus bassanus Europa Occidentalis et America Septentrionalis
Morus capensis Occidentalis ad australem et occidentalem Africae oram
Morus serrator Australia et Nova Zelandia
Papasula abbotti Insula Christi Natalis (Australia)
Sula nebouxii Oceanus Pacificus orientalis, a California ad insulas Galapagenses ad australem ad Peruviam
Sula dactylatra Oceani tropici inter parallelum 30 septentrionalem et paralellum 30 australem. In Oceano Indico ab oris Paeninsulae Arabicae et Afriecae Orientalis ad Sumatram et Australiam Occidentalem
Sula granti Oceanus Pacificus orientalis, ab insulis Californiae Inferioris ad insulas Galapagenses et Isla de la Plata in Aequatoria et Malpelo in Columbia
Sula leucogaster Pantropicae oceanorum Atlantici Pacificique regiones
Sula sula Madidae oceanorum regiones tropicae, praeter regiones tropicas Atlantici orientalis et Pacifici australis et orientalis, in insulis ova parientes
Sula variegata Ora Americae Australis, a Peruvia ad Tsiliam

Sulidae (vel Suloida) praehistoricae solum ex fossilibus notae sunt:

  • Masillastega (Eocaenum exiens ad Messel in Germania): fortasse in Eostega; Acta Palaeontologica Polonica 47: 507.
  • Eostega (Eocaenunm exiens ad Cluj-Manastur in Romania): Masillastegam fortasse comprehendit; Acta Palaeontologica Polonica 47: 507. Annalen Des Naturhistorischen Museums Wien A104: 237,109:19.
  • Sulidae gen. et sp. indet. (Thalberg Oligocaenum exiens in Germania): Empheresula?[10]Annalen Des Naturhistorischen Museums Wien A104: 237.
  • Sulidae gen. et sp. indet. (Oligocaenum exiens in Carolina Meridiana): Microsula?[11]
  • Empheresula (Oligocaenum exiens ad Gannat in Francia et Miocaenum medium ad Steinheimer Becken in Germania): "Sulam" arvernensem et "Parasulam"comprehendens[12]Annalen Des Naturhistorischen Museums Wien A104:237,109:19.
  • Microsula (Oligocaenum exiens in Carolina Meridiana; Grund Miocaenum medium in Austria): fortasse recte in Moro vel Sula; "Sulam" avitam, "S." pygmaeam, Enkurosulam, "Pseudosula" comprehendit[1]Annalen Des Naturhistorischen Museums Wien A104: 237.
  • Sarmatosula (Miocaenum medium ad Credinţa in Romania); Annalen Des Naturhistorischen Museums Wien A104: 237.
  • Miosula (Miocaenum exiens in California)
  • Palaeosula (Pliocaenum iniens? in California)
  • Rhamphastosula (Pisco Pliocaenum iniens in Peruvia)
  • Bimbisula (Pliocaenum medium in Carolina Meridiana)[13]
  • Sulidae gen. et sp. indet. (Pliocaenum exiens ad Valle di Fine in Italia): Morus?[14]
  1. 1.0 1.1 C. J. O. Harrison's Pseudosula anni 1975 est homonymum iunius nominis Pseudosulae, ab Ioanne von Boetticher anno 1955 constitutum: Mlíkovský (2002: 67).
  2. 2.0 2.1 Mlíkovský, Jirí (2002): Cenozoic Birds of the World (Part 1: Europe). Ninox Press, Prague. Formula:Listed Invalid ISBN PDF. Formula:Webarchive 66.
  3. Kennedy, Spencer, et Gray 1996.
  4. Friesen et al. 2002.
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 Nelson 2003.
  6. Olson 1985.
  7. Christidis et Boles 2008: 100 apud Google Books
  8. Mayr 2009: 64 apud Google Books.
  9. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named patterson2100
  10. Fragmentum ossis humeri, Microsulae maius: Göhlich 2003, Mayr 2009: 65.
  11. Nonnulla fossilia quae "do not differ substantially from modern [sulid] genera"; aliis singulis carentibus: Olson 1985: 203.
  12. "Parasula" (C. J. O. Harrison 1975) est homonymum iunius Parasulae, quod Gregory Mathews anno 1913 constituit: Mlíkovský 2002: 66.
  13. Benson, Richard D.; Erickson, Bruce R. (2013). "A new genus and species of booby (Sulidae: Aves) from the Pliocene of South Carolina, with a new corollary to the nature of sister taxa". Science Museum Monographs in Paleontology (Sancti Pauli Minnesotae: Science Museum of Minnesota) 7 .
  14. Fragmentum humeri humero Mori aliquantulum simile: Lambrecht 1933: 286.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Christidis, Les, et Walter E. Boles. 2008. Systematics and Taxonomy of Australian Birds. Collingwood Victoriae Australiae: CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-06511-6.
  • Friesen, V. L., D. J. Anderson, T .E. Steeves, H. Jones, et E. A. Schreiber. 2002. "Molecular Support for Species Status of the Nazca Booby (Sula granti)." Auk 119 (3): 820–26. Anglice, cum abstracto Hispanico. doi:10.1642/0004-8038(2002)119[0820:MSFSSO]2.0.CO;2. Textus.
  • Kennedy, Martyn, Hamish G. Spencer, et Russell D. Gray. 1996. "Hop, step and gape: do the social displays of the Pelecaniformes reflect phylogeny?" Animal Behaviour 51 (2): 273–91. doi:10.1006/anbe.1996.0028 (HTML abstract). "Erratum." Animal Behaviour 51 (5): 1197. doi:10.1006/anbe.1996.0124.
  • Lambrecht, Kálmán. 1933. "Familia Sulidae." Handbuch der Palaeornithologie 284–87. Berolini: Gebrüder Bornträger.
  • Mayr, Gerald. 2009 "7.1.3 Sulidae (Gannets and Boobies)." Paleogene Fossil Birds 64-65. Heidelbergae et Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 3-540-89627-9.
  • Mlíkovský, Jirí. 2007. "Taxonomic identity of Eostega lebedinskyi LAMBRECHT, 1929 (Aves) from the middle Eocene of Romania." Annalen des Naturhistorischen Museums in Wien A 109: 19–27. [Anglice, cum abstracto Theodisco.] PDF.
  • Nelson, J. Bryan. 2003. "Gannets and Boobies." In The Firefly Encyclopedia of Birds, ed. Chris Perrins, 82–87. Oxoniae: Firefly Books.
  • Nelson, J. Bryan. 2005. Pelicans, cormorants and their relatives: Pelecanidae, Sulidae, Phalacrocoracidae, Anhingidae, Fregatidae, Phaethontidae. Illust. coloratae Andrew MacKay; adumbrationes John Busby. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198577273.
  • Olson, Storrs L. 1985. "Section X.G.5.a. Sulidae: The Fossil Record of Birds." Avian Biology 8: 203–204. Editio interretialis (PDF).
  • Patterson, S. A., J. A. Morris-Pocock, et V. L. Friesen. 2011 "A multilocus phylogeny of the Sulidae (Aves: Pelecaniformes)." Molecular Phylogenetics and Evolution 58 (2): 181–91. doi:10.1016/j.ympev.2010.11.021.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sulidas spectant.
Vide "Sulidas" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks