[go: up one dir, main page]

Jump to content

Saturnus (deus)

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Saturnus cornucopiam tenens (Africa Romana).
Vide etiam paginam discretivam: Saturnus (discretiva).

Saturnus fuit antiquus deus Latinus, ab agricolis cultus quod sementi ac messi praeerat. Interpretatio Romana Saturnum eundem deum esse atque Cronum apud Graecos voluit. At vera origo huius dei fortasse Etrusca est : certe a plerisque idem deus putatur esse atque deus Etruscus cui nomen in iecinore Placentino Satres legitur.

De Saturno deo

[recensere | fontem recensere]

De syncretismo Graeco-romano.

[recensere | fontem recensere]
Saturnus filium vorans in pictura aetatis modernae (a Petro Paulo Rubens, anno 1636).

Saturni effigies saepe falce[1] agnoscitur qua utuntur qui metunt vel qui arbores putant[2], ut in denario anno 106 a.C.n. Romae percusso in quo videtur caput dei barbatum et laureatum cum falce pone cervicem[3]. Nam antiqui Saturnum a satu vel satione dictum esse putabant, nomen eius cum verbo saturo etiam conjungebant, id est eo qui potavit cenavitque usque ad satietatem[4]. Saturnalia feriae in eius honorem mense decembri per laetitiam licentiamque summam conviviis celebrabantur: tum potabatur quam plurimum ac cenabatur quam diutissime. Nam Saturnus opulentiae ex agricultura provenientis deus erat (secundum mythographos Ops ei uxor erat).

Cur Romani Saturnum eundem esse atque Graecum deum Cronum voluerint non liquet: nam Cronus, postquam genitoris Urani genitalia mutilavit, ipse pater Iovis, Iunonis, Neptuni, Plutonis Cereris Vestaeque. liberos quos ex Rhea uxore genuerat vorabat, ne a filio suo regno pelleretur sicuti vates cecinerant, donec tandem Iuppiter a matre cum sorore Iunone fraude servatus et in Creta educatus eum vicit ac fratres sororesque evomere coegit, Saturnus contra benignus erat ut qui Italos homines agriculturam docuerat: nisi fortasse ea de causa quod utrique dei a populis qui Graeciam et Italiam ante adventum indo-europaeorum incolebant sacrificiis humanis propitiabantur[5]. Postquam vero Italici Graecique in eas regiones pervenerunt, suos deos, quorum Iuppiter princeps erat, in summum locum promoverunt. Ita fabula ad duas deorum aetates pertinet quorum priores a recentioribus invectisque loco pulsi sunt. Vel fortasse quia harpen, qua Cronos patrem Uranum mutilaverat et insigne dei Graeci fuit, Latini falso interpretati sunt tamquam instrumentum rusticum. Etenim secundum Dionysium Halicarnassensem[6] mythi Graeci de Crono Romanis parum accepti erant.

Cum Ops, uxor eius, Terra mater esset, physici aliquot philosophi Saturnum Caelum esse voluerunt: omnium enim in terris viventium semina prima e caelo descendisse ac terram iis satam fuisse. Sed in mythologia Graeca Saturnus filius Caeli (Graece Οὐρανός), quem postea mutilavit et expulit, ac Terrae est.

Simul ob similitudinem nominis Croni (Graece Κρόνος) cum vocabulo Graeco χρόνος 'tempus', Saturnus tempus esse visus est[7]: tum veteres fabulae significationem allegoricam sumpserunt; Saturnus liberos suos vorans nihil aliud erat quam tempus omnia consumens quae ex se nata essent; falce enim sua non iam fruges tantum sed omnes et omnia metebat. Itaque in figuris aeri incisis quae primam chartam codicum sedecimo aut septimo decimo saeculo typographice impressorum illustrant, simul cum dea Roma et Clio, historiae Musa, saepe senex alatus longa falce atque clepsydra arenaria insignitus videtur (sic enim eum in antiquis nummis Graecis expressum viderant): is est Tempus vel Saturnus qui Romam etiam et Imperium Romanum delevit. Itaque antiquitatis amatores studio scriptisque suis dare operam necesse est ut Roma ex cineribus suis renascatur ac Temporis iniuriis subtrahatur.

De Saturno Africo

[recensere | fontem recensere]

Sub imperatoribus Romanis in provincia Africa maxime cultus est, quia magno deo locali e Phoenicia invecto, Baal vel Belus appellato, adsimulatus est[8], videlicet quia Carthaginienses infantes velut victimas illi deo immolabant[9] : nonne deus Graecus Cronos et ipse proprios liberos infantes vorabat ? certe ibi multae inscriptiones Saturno dedicatae inventae sunt, in ceteris provinciis paucissimae.

De Saturno rege necnon de aetate aurea

[recensere | fontem recensere]

Deos tam diversos ut coniungerent Romani duas aetates distinxerunt novam fabulam fingendo quam Vergilius poeta in Aeneide explicavit: postquam Saturnus a filio suo Iove ex Olympo expulsus est, in Italiam nave venit ubi benigne a Iano rege acceptus tantis beneficiis sibi incolas obstrinxit ut Ianus Saturno partem regni concesserit. Nam feros agrestesque homines dispersos in silvis errantes, et vitam communem in civitate bene morata, et agri culturam, et navigationem et monetae usum docuit. Eius regnum in Italia aetas aurea fuit de qua Graecus poeta Hesiodus cecinerat. Iam Graeci hanc aetatem ὁ ἐπὶ Κρόνου βίος[10] appellabant, hoc est vita in Croni aetate. Haec sunt Vergili verba:

Ianiculum ac Saturnia (Capitolium) cum ceteris collibus urbis Romae.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo
Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quae perhibent, illo sub rege fuere
Saecula: sic placida populos in pace regebat.
—Ex libro octavo Aeneidis

Secundum Hesiodum, homines aurea aetate in pace beate vivebant omniaque communia habebant sine distinctione servorum aut dominorum. Domus autem eorum ianuas non habebant quod qui sint fures nesciebant, terra pecudesque ultro omnia ministrabant. Ab ea felicitate possidendi cupiditate homines degeneraverunt: inde enim bella inimicitiaeque rapinaeque terras invadere coeperunt. A regno tam prospero Italia nonnumquam a poetis "Saturnia tellus"[11] vocata est; certe ut Ianiculum trans Tiberim a Iano dictum est sic mons quem postea Capitolium vocaverunt primo Saturnia arx appellata est quod ibi oppidum condiderat et primus in agro Romano regnaverat (Capitolium nominari coeptum est postquam regnante Tarquinio Superbo humanum caput in Iovis templi fundamentis inventum est). Unde Vergilius:

Hanc Ianus Pater hanc Saturnus condidit arcem
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

Postquam Saturnus in terris non iam comparuit[12], Ianus honores ei divinos necnon annuas ferias contulit ita ut non liqueat utrum Saturnus in terras deus descenderit an homo ob egregia beneficia post mortem inter deos relatus sit, sicuti postea Evander, Carmenta, Hercules, Romulus/Quirinus etc.: utrumque enim illis temporibus fiebat.

Saturnus Picum genuisse dicebatur, qui post eum rex Aboriginum factus est. Hoc modo una cum Iano alterum e capitibus fiebat stemmatis quod per Latinum regem usque ad Romulum, conditorem urbis Romae, perducit.

De cultu Romano

[recensere | fontem recensere]
Octo columnae quae olim pars templi Saturni in Foro Romano erant (dextra).

Anno 497 a.C.n., Aulo Sempronio Atratino Marco Minucio consulibus, templum Saturno a viro consulari Postumo Cominio sub clivo a Foro ad Capitolium ducente dedicatum esse traditur[13], in quo loco iam antea ara illi deo, si fabulis credimus, ab ipso Hercule[14] sacrata fuerat, non longe ab oppido ubi regnasse narrabatur. Secundum Varronem vero cultus Saturni a rege Sabino Tito Tatio Romam introductus est[15]. In quo templo statua dei pedibus alligatis posita erat, ut videtur, ne abiret nec templum relinqueret. Postea mythographi e contrario interpretati sunt, tamquam Saturnus iussu Iovis catenatus esset ne regnum filii perturbaret[16]. Illo anno feriae quoque mense decembri celebratae, Saturnalia dicta, et sacrificia annua ritu Graeco peracta simul instituta sunt[17]. Etiamtunc Etrusci Romae praesentes fuisse a plerisque hodie creduntur, quamquam primi anni reipublicae liberae in annalibus ab anno 509 a.C.n. incipiunt. Quin etiam pars historicorum antiquorum fundamenta templi Saturni ultimo regi Tarquinio Superbo tribuebat.

Secundo bello Punico ineunte, tum cum in angustiis rerum Romani nova auxilia divina sibi quaerebant, Saturnalia renovata sunt : ferias Graecas "Cronia" dictas—quarum ritus fortasse anno 218 a.C.n. prodigiorum maximorum procurandorum causa Romam introducti sunt[18]—sibi partim adsumpserunt. E quo tempore feriae maxime omnium populares remanserunt, quamdiu Imperium Romanum superfuit.

De Saturno et re nummaria

[recensere | fontem recensere]
Semis reipublicae Romanae. Caput laureatum Saturni ex una parte, prora navis ex altera. S = Semis. Imago incisa ex libro Iosephi Eckhel (1787).
Saturnus astrologicus saec. XV depictus.

Templum Saturni in Foro Romano infimo clivo Capitolino situm, anno 497 a.C.n. dedicatum,aerarium populi Romani erat in quo pecunia publica, a quaestoribus auctore senatu procurata, custodiebatur[19] necnon tabulae aeneae legum ac signa militaria ibi condebantur. Macrobius scripsit ideo pecuniam populi Romani in templo Saturni custodiri quod regno eius nullum furtum commissum esset. Inventor pecuniae signatae fuisse a nonnullis creditus est: nam vetustissimos asses qui ex parte caput bifrons Iani ex altera proram navis ostendebant a Iano in honorem Saturni percussos esse scriptores quarti et quinti saeculi (Macrobius, Servius, pseudo Aurelius Victor) crediderunt. Secundum eos navis ibi expressa non alia erat quam ea qua Saturnus in Italiam vectus erat. Sed hodie homines nummorum Romanorum antiquorum periti istos asses tertio demum saeculo ante Christum natum percussos fuisse arbitrantur et navem longam unam ex ea classe qua Romani imperium maritimum Carthaginiensibus vincendis obtinuerunt. In eadem serie monetali, ut caput Iani in asse, sic caput Saturni in semisse (dimidium assis valente) exprimebatur.

De Saturno in astrologia

[recensere | fontem recensere]
Saturnus planeta.

Apud Chaldaeos primum praecipui dei cum planetis coniuncti sunt : ita qui nunc planeta Saturnus vocatur Babyloniis erat planeta dei Ninurta. Etenim legi fata hominum posse in astrorum coniunctionibus arbitrabantur. Qui mos Graeciam ac mox Italiam penetravit. Vis planetae Saturni a Romanis inclemens credebatur, quia frigidus et longinquus planeta erat ac pigriter movebatur. Unde Propertius :

et grave Saturni sidus in omne caput[20]

necnon Lucanus

stella nocens nigros Saturni accenderet ignes[21]

Moderna aetate quoque planeta Saturnus cum atra bili hoc est melancholia coniunctus erat[22] et poeta Francogallicus Paulus Verlaine ut qui sub infausta stella natus esset carminum collectaneum Poèmes saturniens[23] inscripsit. Cum plumbo metallo quoque coniunctus erat unde saturnismus nomen quo medici hodieque intoxicationem per plumbum designant.

Ut aliis deis qui simul stellae errantes vel planetae erant[24], Saturno dies hebdomadae dicatus est (fortasse iam tertio saeculo a.C.n.), quod etiamnunc in Celticis linguis quibusdam servatur necnon anglice: Satur-day = Saturni dies. Apud auctores antiquos "dies Saturni" plerumque nihil aliud est quam interpretatio Romana Sabbati Iudaeorum[25], qui dies religiosus erat.

  1. Ovidius, Fasti 1:234: "falcifer . . . deus." Martialis XI,6,1 : "falciferi senis"...
  2. Arnobius Adversus Nationes VI,12 : "Saturnus cum obunca falce ,custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor". At ibidem VI,25 : "falx messoria ... Saturno attributa".
  3. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Memmia 2. Vide etiam ibidem Memmia 8 et Nonia 1.
  4. Paul Regnaud, "L'Origine du mot Saturnus", Revue de l'histoire des religions, 1986ː 70-73
  5. Ovidius Fasti V,625-632.Lactantius, Div. Inst. I,21,6-9.
  6. Ant. Rom. II,19,1.
  7. Dion. Hal. I,38,1
  8. Dion. Hal. I,38,2. Tertullianus Apologeticum IX,2-4. Minucius Felix XXX,3. Marcellus Leglay, Saturne africain, Bibliothèque des Ecoles françaises d'Athènes et de Rome, 1961-1966.Recensio critica. Andrew Wilson Romanizing Baal : the art of Saturn worship in North Africa. Meriem Sebaï, "Sacerdos intrauit sub iugum. Étude sur le rituel dans le culte de Saturne en Afrique romaine", Cahiers du Centre Gustave Glotz, 2010ː 269-284.
  9. Dion. Hal. I,38,2. Prudentius, Contra Symmachum II, 296-297. Lactantius, Div. Inst. I,21,13.
  10. Plato,Hipparchus 229B. Aristoteles, De republica Atheniensium 16.7. Plutarchus, Vita Cimonis 10 et Vita Aristidis 24.
  11. Columella Praefatio 20 ex versu Enniano. Vergilius Georg. II,173 et Aeneis VIII,329 (et ibidem I,569 : Saturnia arva).Cf Dion. Hal. I,34,5.
  12. Vergilius ei prolem latinam tribuit: pater Pici est et avus Fauni qui et ipse regem Latinum genuit, cuius filia Lavinia Aeneae nupsit (Aeneis 7:49).
  13. L. Richardson, Jr., "The Approach to the Temple of Saturn in Rome", American Journal of Archaeology, 1980ː 51-62
  14. Sic Dionysius qui Graecus erat, Varro vero qui Sabinus erat a Sabinis.
  15. Ling. Lat. V,72
  16. Arnobius, Adversus Nationes V,24. Macrobius, Saturnalia I,8. Minucius Felix, Octavius XXIII,5. Quibus vinculis Saturnalibus diebus deus liberabatur.
  17. Titus Livius II,21. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,2.
  18. Titus Livius XXII,1.
  19. Plut. Popl. XII,3. Vide etiam exempli gratia Lucanum III, 114-168.
  20. Elegiarum IV,1,86
  21. Pharsalia I,652. Vide etiam ibidem X,205 ; "frigida Saturno glacies et zona nivalis / cessit." Necnon Cicero, De Natura deorum II,119.
  22. Raymond Klibansky, Erwin Panofsky & Fritz Saxl, Saturn And Melancholy Studies In The History Of Natural Philosophy, Religion And Art, 1964. Cf Christine Orobitg, "Saturne et la mélancolie au Siècle d’Or" in Garcilaso et la mélancolie, Presses universitaires du Midi, 1997ː chapitre I 9-29.
  23. Hoc est Poemata Saturnia (1866). Hic legere potes.
  24. Dio Cassius XXXVII,18.
  25. Tibullus I,3,18 (prima occursio). Tacitus, Historiae V,4. Tertullianus, Apologeticum XVI. Dio Cassius XXXVII, 16 et 17.
Saturnus deus in denario Marci Nonii Sufenatis (circa 57 a.C.n.). Pone caput harpe et saxum conicum.
Charta moderna Saturnum barbatum cum clepsydra et falce depingens.
  • Arnobius libro tertio Adversus Nationes, capitulis 29-30 necnon libro quarto capitulo 24.
  • Cicero libro secundo de Natura deorum capitulis LXIII-LXIV .
  • Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXIV et XXXVIII necnon libro sexto cap. 2.
  • Hyginus mythographus, Fabula 261.
  • Iustinus libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo.
  • Lactantius libro primo Divinarum Institutionum, capitulo undecimo (50-65) necnon capitulis XII-XIV(passim) et XXI.
  • Macrobius libro primo Saturnaliorum.
  • Martialis libro XII Epigrammaton 62.
  • Minucius Felix Octavius, cap. XXIII.
  • Origo gentis Romanae capitibus 1-3.
  • Ovidius, libro primo Fastorum 233-240, libro quarto 197-210 et libro quinto 625-632.
  • Prudentius libro primo Contra Symmachum, 42-58. (De parodia quadam Vergilii agitur).
  • Tertullianus, Apologeticum X, 7-10.
  • Tibullus, libro primo Elegiarum III,18 necnon 35-47.
  • Varro libro quinto de Lingua Latina, capitulis XLI-XLII et LVII et LXIV et CLXXXIII.
  • Vergilius libro octavo Aeneidis 310sqq.
  • De nave Saturni in veteribus assibus expressa scripserunt Servius grammaticus in Commentario ad Aeneidem VIII,357 et incertus auctor in Origine gentis Romanae (diu sub nomine Aurelii Victoris hoc opus divulgatum est) et Macrobius libro primo Saturnaliorum capite septimo: "cum primus quoque aera signaret [Ianus] servavit et in hoc Saturni reverentiam ut, quoniam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret"

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]