[go: up one dir, main page]

Jump to content

Marcus Minucius Augurinus

E Vicipaedia

Marcus Minucius Augurinus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Minucius annis 497 a.C.n. et 491 a.C.n. consulatum ordinarium gessit. Primo consulatu templum Saturni dedicatum est et Saturnalia instituta sunt[1]. Anno 491 consul iterum fuit et in iudicio apud populum pro Gaio Marcio Coriolano dixit, qui tamquam regnum adfectaret a tribunis plebis accusabatur. Itaque anno 488 a.C.n. dux legationis fuit a Romanis ad Coriolanum Urbem Volscorum exercitu obsidentem missae; tum Dionysius Halycarnassensis, historicus et rhetor Graecus Romae tempore Augusti principis vitam agens, longissimam orationem in eius ore posuit[2], qua eum ad bellum iustis condicionibus pacis componendum hortabatur nec tamen quicquam ab irato et obstinato hoste impetrare potuit. Oratio illa sine dubio a rhetore ficta est.

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 21. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,2.
  2. Ant. Rom. VIII,22-28.


Antecessores:
Quintus Cloelius Siculus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus) II
Consul
497 a.C.n.
cum
Aulo Sempronio Atratino
Successores:
Aulus Postumius P.f. Albus Regillensis et Titus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus


Antecessores:
Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus
Consul
491 a.C.n.
cum
Aulo Sempronio Atratino II
Successores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) II et Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus