[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ioannes Sachs

E Vicipaedia
Ioannes Sachs, faber et poeta, quem delineavit anno 1545 Michael Ostendorfer.

Ioannes Sachs (natus Norimbergae die 5 Novembris 1494; ibidem mortuus die 19 Ianuarii 1576) fuit poeta maxime in Germania saeculo sexto decimo fecundus.

Filius vestifici scholam Latinam frequentabat, videns se vitam studiis continuatis dedicare nolle. Attamen in amore et ardore erga litteras classicas et humanistarum notiones numquam cessavit. Semper multa et varia legit, quae ei inspirationem in litteris propriis attulerant. Post tirocinium migrationem per quinque annos trans Europam fecit, ut variis in locis—Iuvavi?, Francofurti, Ratisbonae, Bataviae, Ovilavae, Herbipoli, Coloniae Agrippinae, Aquisgraniartes suas meliores redderet. Anno autem 1516, Norimbergam reversus, tabernae magister creatus, uxorem in matrimonium duxit; ibi usque annum 1567 exaravit 208 comoedias tragoediasve, insuper 1700 fabellas educatorias necnon 4200 cantilenas magistrorum, quae dicuntur.

Poemata eius spiritalia haud valde inter se differunt et in oblivionem ceciderunt, sed eius fabellae et seriae et iucundae sunt valde vivae atque sale abundant, ut multorum aliorum poemata facile superent. In dramatibus eius (Tristan, Magelone, Der gehörnte Sigfried, Lucretia, Alexander Magnus) ludi carnelevarii maxime delectant; in historiunculis notissimae sunt Schlaraffenland et Peter mit der Geis.

Ex tempore Martini Opitz, opera Ioannis Sachs sutoris despici solebant, usque ad laudes a Goethio sparsas. Iste homo enim anno 1776 versus praetitulatos Hans Sachsens poetische Sendung fecit, quibus eius vivacitatem et veritatem poeticam extulit.

Eum inde ab initio Reformationis praeconem doctrinae Lutheranae fuisse constat. Ricardus Wagner musicus imaginem opificis cantantis dramate melico Die Meistersinger von Nürnberg immortalem reddidit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Eckard Bernstein: Hans Sachs mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek apud Hammoniam 1993, ISBN 3-499-50428-6.
  • Gabi Posniak (ed.): Hans Sachs, der Schuhmacher: 1494–1576. Sonderausstellung 18. September–31. Dezember 1994, Deutsches Ledermuseum, Deutsches Schuhmuseum, Offenbachi ad Moenum 1994 (catalogus exhibitionis).
  • Wilhelm Richard Berger: Hans Sachs: Schuhmacher und Poet. Francofurti ad Moenum 1994.
  • Eli Sobel: "Luther and Hans Sachs." Apud: Gerhard Dünnhaupt (ed.): The Martin Luther Quincentennial. Detroiti 1985, p.129–141.
  • Geschichte Für Alle e.V. (ed.): Hans Sachs und Nürnberg. Ein Stadtrundgang zum 500. Geburtstag 1994. Norimbergae 1994.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]