[go: up one dir, main page]

Teate[1][2] (Italiane: Chieti) est urbs Italiae et municipium, circiter 52 220[3] incolarum, in Regione Aprutio sita et caput Provinciae Teatinae. Incolae Teatini[4] appellantur.

Wikidata Teate
Res apud Vicidata repertae:
Teate: insigne
Teate: insigne
Civitas: Italia
Locus: 42°21′4″N 14°10′3″E
Numerus incolarum: 48 455
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Teatina

Geographia

Superficies: 59.57 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bucclanicum, Cepagattum, Franca Villa, Manuppellum, Aternum, Ripa (Aprutium), Furca Bobolina, Turris Vetus, Casalis Incontrada, Roxianus

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tridentum, Minamishimabara, Macaum

Tabula aut despectus

Teate: situs
Teate: situs
Conspectus Teatis

Vetus urbs in colle montem Fiscellum prospicienti aedificata est, nova autem urbs in planitie iuxta viam Tiburtinam Valeriam conglobatur. Urbis mediaevalis vici antiqui, quos nove aedificiorum recentior conglomeratio absorbuit, etiamnum distingui possunt ob collocationem reliquaque mediaevalium viarum, portarum urbis, moenium atque ecclesiarum.

Sententia urbis

recensere

Sententia urbis est: TEATE REGIA METROPOLIS UTRIUSQUE APRUTINAE PROVINCIAE PRINCEPS. Ordo Theatinorum pro urbe hac nominatus est.

Formae nominis

recensere

Praeter Theate, nomen iam apud antiquos usitatum, aliae nominum formae in variis testimoniis mediaevalibus inveniuntur: Theate; Teate Marrucinorum, Theate Marrucinorum, Teataea, Teatea, Theata.[5]

Geographia

recensere

Haec antiqua urbs est sita in colle, qui, 330 metra altus, Piscarius fluvio et Alento continetur. Locus Teatis secundus est, quia est proximus Hadriacum, Majella montem, Fiscellum montem et multas vias Italiae mediae; in summo colle potis est cerni splendida loca. Hodie Teate divisum est in partes duas, quarum una appellatur Altum Teate (Chieti Alta), alia Chieti Scalo. Altum Teate est urbis antiquior pars, in qua sunt ruina, vetera aedificia et ecclesiae. Autem Chieti Scalo, quod in plano situm est, Universitatis Gabriel d'Annunzio et multarum tabernarum sedes est. Haec Teatis pars ferrivia, Aterno et via Tiburtina secatur. Viae ferriviaque Teatem et Aternum iungunt. Universitate multi discipuli in Teate habitant, sed precipue in Chieti Scalo.

Oeconomia

recensere

In Teatis agris coluntur cerealia, olus, tabacum, oleae vitesque, quibus illustria vina nascuntur. Vicesimo seculo industriae natae sunt; eae fabricant cibos, machinamenta, chartam et alia bona. Praeterea Teate multarum tabernarum, hospitiorum, stadi Angelini, televisionis tramitis (Rete 8), universitatis, tribunalis, scholarum, nosocomiorum, museorum provinciaeque sedes est.

Historia

recensere

De originibus mythi

recensere

Teate concelebrat mythologicum conditorem Achillem, neque id difficulter intellegitur ab insigni, quod Achillem equitantem ostendit, quamvis id simuletur cum insignis persona similior galea loricaque mediaevali equiti quam Graeco heroi sit. Tradunt Achillem urbem condidisse, eam Theate ad nomen Thetidis matris commemorandum appellantem. Praeter hunc mythum fundamentorum, unde nomen Teate deducatur, obscurum est: Strabo scripsit Teate ab Arcadibus conditum esse nomine Thegeate (Graece Θηγεάτη); fortasse autem nomen verbo linguae Marrucinae (una ex linguis Oscoumbricis) touta vel tuta nectitur, quod 'populus' significat[6]. Fuit quidem Teate una ex urbibus maximis Marrucinorum, antiquus bellicosusque populus Italicus, qui urbem condidisse traduntur.

De Teate aevo Romano

recensere
 
Reliqua restaurata amphitheatri Teatini

Antiquitus iam Marrucini cum Romanis aspere dimicaverunt. Anno 304 a.C.n. pax perfecta est et Marrucini Romanis socii bello saepe profuerunt.

Bello civili (annis 91-88 a.C.n.) Teate cum Romanis proelio decertavit, et cum aliis populis Foedus Italicum contra Romam pacta est. Dux Marrucinorum bellum gerentium Herius Asinius fuit, a Gaio Mario proelio profligatus et caesus anno 90 a.C.n.[7]. Herio Asinio nunc via quaedam Teatis dicata est. Pace cum Romanis composita, Teate municipium Romanum caputque Aprutii regionis factum est.

Saeculo primo a.C.n Teatinus praeclarus Gaius Asinius Pollio fana nonnulla, quae etiamdum videri possunt, urbi donavit. Saeculo succedente Claudius imperator magnam arcis viarumque auctionem voluit, et amphitheatrum Teatinum aedificatum est.

De Teate Medio Aevo

recensere

Post casum Imperii Romani (476) Teate a Visigothis Herulisque vastatum est, et postea iterum aedificatum atque auctum a Langobardis: quamvis non longius caput regionis, tamen Medio Aevo Aprutinarum urbium princeps mansit. Namque Longobardi Teate gastaldatum fecit, sed postea Pippinus Brevis devastavit et Beneventi Ducatus per duo saecula in sua potestate habuit. Capta a Normannis, urbs rursus crevit et gravis civitas fuit sub stirpis Waiblingensium imperio. Anno 1094 Aprutii caput factum est a Roberto de Altavilla et anno 1097 in Teate Urbanus II primam expeditionem sacram praedicavit. Nam scutum cum cruce, quod Teatis signum erat, expeditiones sacras indicabat. Anno 1195 Henricus VI Teatis Bartholomeo episcopo multas terra concessit. Quamvis Innocentius IV beneficia in Teate conferret, urbs Siciliae regno fidelis et Teatis Simon dux Suebiae Corradini amicus carus fuit. Sub imperio Andegavensis stirpis Coronaeque Aragoniae Teate, quod Regia Metropolis utriusque Aprutinae Provinciae Princeps erat, auctum est.

De Teate Novo Aevo

recensere

Anno 1539 in Teate Alexander Valignani, praeclarus christianus missionarius Asiae, natus est. In India, in Iaponia et in Sina evangelium praedicavit, Macaonis portum administravit et Sinensis primam universitatem instituit.

Teatini praeclari

recensere

Administratio urbis

recensere

Post Moti Socialis Italici Nicolaum Cucullo et Unitatis Franciscum Ricci, ab anno 2010 Humbertus Di Primio, Populi Libertatis politicae factionis homo, Teatis demarchus est.

Aedificia magnifica

recensere

Vestigia antiqua Teatina

recensere

Deambulanti per antiquissimam urbis partem nonnulla vestigia Romana atque mediaevalia facile patent. Romanorum quidem pristina arx (vulgo Civitella, 'Parvula civitas'), ubi amphitheatrum etiamdum consurgit, praeterea dein reliqua thermarum et fanorum sunt, mediaevalium autem turris archiepiscopalis, cathedralis Sancti Iustinii et reliqua portarum moeniumque. Vestigium antiquorum incolarum invenitur duobus in nominibus: Theatrum Marrucinum, id est hodie maximum urbis theatrum, atque Cursus Marrucinus, via princeps Teatis.

Cathedralis Sancti Iustinii

recensere

Verisimile est patroni Sancti Iustinii cathedralem saeculo octavo constitutum et a Pippino Brevi devastatum esse. Sunt studiosi qui dicant subter aedificio Romana vestigia esse. Anno 840 ecclesia refecta, anno 1069 episcopus Attone I eam iterum consecravit et cryptam construxit. Saeculo quarto decimo altae sacrae turris tria tabulata aedificata sunt.

Theatrum Marrucinum

recensere

Anno 1818 constructo, in parvo vetustoque Theatro Marrucino clari histriones egerunt. Post Secundum bellum mundanum, in oblivionem venit, sed deinde iterum apertum est. Toto saeculo decuratum est et anno 1870 Ponticelli in aulaeo Gaii Asinii Pollionis triumphum depinxerit. Olim ad honorem Utriusque Siciliae regis nomen theatri Sanctus Ferdinandus erat.

Ecclesia Catholica Romana

recensere

Teate cum Vasto vel Histonio est archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae metropolitana sedes, cui nomen est Archidioecesis Theatina-Vastensis[8], et praesens archiepiscopus est Bruno Forte. Servat Archidioecesis opimum archivum rerum scriptarum de gestis Aprutii ab anno 1006 usque ad saeculum vigesimum. Sunt inter cetera etiam epistula papae Innocentii III atque donatio a familia Medicaea facta.

 
Vicus Portae Aterni saeculo vicesimo ineunte
 
Vetus despectus Teatis ex rurali vico

Fractiones, vici et loci in municipio

recensere

Fractiones

recensere

Bascelli, Buonconsiglio-Fontanella, Carabba, Colle Marcone, Crocifisso, De Laurentis Vallelunga, Fonte Cruciani, Iachini, La Torre, San Martino, San Salvatore, Santa Barbara, Santa Filomena, Selvaiezzi, Vacrone Cascini, Vacrone Colle San Paolo, Vacrone Villa Cisterna, Vallepara, Villa Obletter, Villa Reale.

Municipia finitima

recensere
  1. Sil. Pun. 8.521;Stat. Silvae 4.4.85.
  2. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. ISTAT, December 2015
  4. Plin. Nat. 3.106.
  5. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  6. Quo ad vim verbi touta confer Universitatis Perusiae Annales[nexus deficit], volumen XXXV, pp. 129 et sequentibus
  7. Titus Livius, periocha libri LXXIII
  8. www.catholic-hierarchy.org

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Teate spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°21′4″N 14°10′3″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Treccani
  • Situs publicus (Italiane)

Pinacotheca

recensere
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!