Ordo Theatinorum
Theatini, rite Ordo Clericorum Regularium (compendiarie CRTh sive OTheat), sunt clerici ex tempore Reformationis ut vulgi clericorumque mores emendarentur congregati. Nomen dedit Teate, urbs ubi Ioannes Petrus Carafa episcopus fuerat.
Historia
recenserePrimas congregationis notiones sanctus Caietanus Thienaeus finxit, quamobrem fraternitas appellatur etiam Caietanorum. Paulo Caraffa autem primo ideas suas tradiderat. Postquam duobis praelatis et membris Fraternitatis amoris Divini persuasum est anno 1524 fundamento congregationis fuerunt.
Viri congregati sponte sua possessiones opesque reicientes non mendicaturi dona clementia accipiebant. Clemens VII summus pontifex privilegia cuncta congregationis Lateranensis eis concessit. Die 14 Septembris 1524 vota religiosa effusa sunt et Caraffa ordinis novi superior electus est.
Quando gens Burbonia anno 1527 Romam cepit Teatini pessimi tractati sunt; inde centrum suum Venetias moverunt. Congregatio autem divino auxilio Spirituque sancto flante crescebat et anno 1546 Somascenses in gremium receperunt. Unio citata incremento tamen vixfuit: emolumento vero curam dedit Carafa ipse, cuius dignitas anno 1555 episcopatu Romano coronata est. Morum puritas, haereseon debellatio, infirmorum cura, missarum pulchritudo, scientificorum dilectio et capite damnatorum caritas famam auxerunt. Saeculo XVII Teatini vere efflorebant. Extra Italiam domus praesertim in Italia, Polonia, Germania, Austria inauguratae sunt. Anno 1644 cardinalis Mazarin Francogallus quoque viros istos strenuos Lutetiam invitavit. Alibi in Francia autem nusquam laborare coeperunt. Missionarii itinera fecerunt trans Mingreliam, Tartariam, Circassiam et Georgiam. Numerus doctorum, cardinalium, episcoporum inter Teatinos maximus fuit. Congregationem sat divitem factam esse constat; mox autem Societas Iesu eorum heredes spiritales facti sunt, quibuscum confusio a nonnullis cogitata est. Membrum maiores momenti fuit e.g. praedicator Ventura.
Theatinae de Immaculata conceptione BMSV, quam congregationem Ursula Benincosa (1547-1618) condiderat, tantummodo Neapoli Panormique effectum habebant.
Hodie
recensereEtiam Pragae, Iuvavi et Vindobonae saeculo XVII coenobia sunt erecta. Nostris diebus praesidium Theatinorum sedem suam Romam elegit. Anno 2007 membra CCIII in locis XXIII operam dabat superiore generali Valentinus Arteaga y Sánchez-Guijaldo. Iste vir anno 2003 Gabrieli Darida successit.
Theatini illustres nonnulli
recensere- Ioannes Marinoni (1490–1562), praedicator
- Laurentius Scupoli (1530–1610), scriptor
- Guarinus Guarini (1624–1683), mathematicus, philosophus, architectus
- Antonius Spinelli (1630–1706), confessionarius principissae Bavariensis
- Iosephus Maria Tomasi (1649–1713), cardinalis et scriptor
- Ferdinandus Sterzinger (1721–1786), iuris consultus et maleficarum salvator
- Iosephus Piazzi (1746–1826), astronomus
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Theatinos spectant. |