Liberius
Liberius (natus die ignoto – obiit die 24 Septembris 366), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 17 Maii 352 erat. Filius fuit Augusti cuiusdam.
Vita
recensereAntequam papa factus est, lector ac diaconus fuerat. In principio Liberius doctrinas Athanasii foverat, contra Arium. Cum minae nihil efficerent Constantius II eum in exsilium misit anno 355 in Thraciam et antipapam Felicem II ad thronum ecclesiasticum exaltavit. Remotus a patria Liberius de rebus cogitans denique ipse Athanasio anathema indicendum esse dixit. Quo facto anno 358 statim reditum Romanum parare licuit.
Quattuor epistulae in exsilio datae conservatae sunt. Verisimiliter reliquiae eius in altari laterali Basilicae Sanctorum Philippi et Iacobi Cortinae Ampecanorum celatae sunt. Fama it Liberium in Esquilino miraculum nivis die 5 Augusti 358 vidisse, quo viso Basilica Sanctae Mariae Maioris erecta est.
Dies festus liturgicus eius apud catholicos die 23 Septembri, apud orthodoxos christifideles autem die 27 Augusti celebrari solet.
Nexus externi
recensere- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Opera Omnia
- Hans Lietzmann: Liberius 3. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XIII,1, Stuttgart 1926, Sp. 98–101.