Constantius II
Flavius Iulius Constantius, dictus Constantius II (natus 7 Augusti 317 Sirmii, mortuus 3 Novembris 361 in vico Mopsucrenae apud Tarsum), fuit Imperator Romanus ab 9 Septembris 337 usque ad mortem.
Familia et Iuventus
recensereSirmii natus est, filius imperatoris Constantini I et Faustae. 8 Novembris 324 Nicomediae Constantius, fratres sui (Constantinus II et Constans) et anno 335 Flavius Dalmatius Caesares a Constantino facti sunt. Praeterea sorores habuit Helenam, quae Iuliano Caesari, atque Constantinam, quae Constantio Gallo Caesari nupsit. Anno 326 Constantius una cum Constantino primo consulatum gessit, anno 329 secundum.
Ter Constantius uxorem duxit: Primam anno 335 vel 336 filiam Flavii Iulii Constantii ignoti nominis; secundam circa annum 353 Eusebiam filiam Flavii Eusebii consulis anni 347 duxit, quae circa annum 360 orba mortua est. Tertia uxor Faustina erat, e qua Constantius filiam Constantiam habuit, quae Gratiano imperatori nupsit.
Imperium
recensereConstantinus mortuus est 22 Maii 337, et Constantinus II, Constans, et Constantius II (Dalmatius necatus est) ei in imperio successerunt (9 Septembris).
Postquam Constantinus a Constante (340) et Constans a Magnentio usurpatore (350) necati fuerunt, Constantius solus imperator fuit. Gallum patruelem suum Caesarem Orientis creavit (15 Martii 351). Propter mores asperos eum anno 354 deposuit atque Flavium Claudium Iulianum alterum patruelem Caesarem fecit atque in Galliam misit, ubi Germani barbari incursionem faciebant. Februario anni 360 milites Iuliani Lutetiae eum Augustum proclamaverunt. Aliquot mensibus inter imperatores de pace agebatur, sed anno 361 ambo bellum civile parabant. Sed antequam pugnae coeperunt, Constantius II morbo affectus mortuus est. Iulianus eius successor factus est.
Fontes
recensere- Ammianus Marcellinus, Res gestae libri XIV-XXI.
- Eutropius, Breviarium X.10-15
- Aurelius Victor, De Caesaribus , 42
Nexus interni
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Iulius Iulianus et Sextus Anicius Faustus Paulinus II |
Consul 326 cum Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto VII |
Successores: Flavius Constantius et Lucius Valerius Maximus Basilius |
Antecessores: Flavius Ursus et Flavius Polemius |
Consul 339 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto |
Successores: Septimius Acindynus et Lucius Aradius Valerius Proculus |
Antecessores: Antonius Marcellinus et Probinus Petronius |
Consul 342 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto II |
Successores: Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus et Flavius Pisidius Romulus |
Antecessores: Flavius Amantius et Marcus Nummius Albinus |
Consul 346 cum Imp. Caesare Flavio Iulio Constante Augusto III |
Successores: Vulcacius Rufinus et Flavius Eusebius |
Antecessores: * in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus et Gaiso
|
Consul 352 cum Flavio Claudio Constantio Caesare
|
Successores: * in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
|
Antecessores: * in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus |
Consul 353 cum Flavio Claudio Constantio Caesare II
|
Successores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III |
Antecessores: * in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
|
Consul 354 cum Flavio Claudio Constantio Caesare II |
Successores: Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus |
Antecessores: Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus |
Consul 356 cum Flavio Claudio Iuliano Caesare |
Successores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II |
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar |
Consul 357 cum Flavio Claudio Iuliano Caesare II |
Successores: Censorius Datianus et Neratius Cerealis |
Antecessores: Flavius Eusebius et Flavius Hypatius |
Consul 360 cum Flavio Claudio Iuliano Caesare II |
Successores: Flavius Taurus et Flavius Florentius |