Pius VIII
Pius VIII (natus Franciscus Xaverius Maria Felix de Castellioneis Cinguli iuxta Maceratam die 20 Novembris 1761; Romae mortuus die 1 Decembris 1830) fuit episcopus Romanus et papa Catholicus a die 31 Martii 1829.
Obitus: 30 Novembris 1830; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Francesco Saverio Castiglioni
Pontificatus
Insignia heraldica
Vita
recensereFranciscus Xaverius de Castellioneis ius canonicum docuit. Ab anno 1821 usque ad annum 1829 paenitentiarius maior fuit.
Pontificatus
recensereIn conclavi papa Pio VII anno 1823 mortuo Franciscus Xaverius non electus est, quamquam candidatus sanctae sedis fuerat. Ipse autem electus est anno 1829, papa Leone XII defuncto.
In encyclica Traditi humilitati nostrae et epistula Litteris altero dux spiritualis mundi eum ipsum proposuit ac Societates Biblicas et associationes secretas sicut latomismum condamnavit.
Pius VIII duos annos regnavit. Die 30 Novembris 1830 anno aetatis suae 70, Romae obiit; nonnulli quidam eum veneno mortuum esse putabant.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pium VIII spectant. |
- Christof Dahm, "PIUS VIII." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 673–677 (Theodisce)
- De Pio VIII in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)