[go: up one dir, main page]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Hic de paeninsula Coreana scribitur. Ampliora de civitatibus Coreanis in paginis "Res Publica Coreana" et "Res Publica Popularis Democratica Coreana" scribuntur.

Corea Septentrionalis (북한) et Meridiana (대한민국)
Tabula paeninsulae Coreanae eiusque ambarum civitatum: Res Publica Coreae viridi obscuro et Res Publica Popularis Democratica Coreae viridi claro.

Corea [1] est paeninsula inter Sinas et Iaponiam in Asia Orientali sita. A parte septentrionali flumen Ialum et flumen Tumenum tangit. Nostra autem aetate, fines Coreanorum in duas civitates dividuntur: Res Publica Coreana (vulgo Corea Meridiana) et Res Publica Popularis Democratica Coreana (vulgo Corea Septentrionalis). Ante 1945, hae duae Coreae una civitas erant. Hodie quoque multi Coreani duas Coreas natura unum territorium esse putant. et in futuro unam denuo civitatem fore sperant.

Historia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Coreana.

Aevum Palaeolithicum

recensere

Prima hominum vestigia habitationis in Corea aevo Palaeolithici, post 700 000 a.C.n.[2] apparuerunt. Corea habetur una ex antiquissimis mundi terris quae culturam humanam per omnia saecula continuam possident.

Regnum Tiosoniense Prius

recensere

Aetas Triregnata

recensere

Res principalis:Tria Coreae Regna

Imperium Coreanum Prius

recensere

Regnum Tiosoniense

recensere

Possessio Iaponica

recensere

Res principalis: Possessio Iaponica Coreae

Post Bellum Coreanum

recensere

De historia utriusque Coreae scribitur in Re Publica Coreana et Re Publica Populari Democratica Coreana.

Geographia

recensere

Provincia

recensere

scribuntur partitio ante divisionem Coreae.

Gastronomia

recensere
 
Caro ignea (불고기), Coreanum ferculum carne bubula aut porcina paratum.

Coreana coquina per socialium politicarumque mutationum saecula evolvit. Impensae ferculaque variant secundum cuiusque provinciae culturam. Sunt multa ferculs regionalia quae dissimilibus cum variationibus totam per civitatem propagata sunt. Coreanae aulae regiae coquina omnes regionales cibos peculiares regiae familiae conligere assecuta est. Iam diu alimentorum consumptio modorum morumque serie et regiae familiae membris et Coreanis agricolis temperata est.

Coreana coquina praesertim in oryza, collyris, tōfu, holeribus, piscibus et carnibus fundatur. Coreanus traditionalis cibus numero marginum cenae pingitur, quae iuxta cum elixa brevis grani oryza apponuntur. Omnia fercula numerosis marginibus cenae apponuntur. Inter traditionalia fercula consumptissima sunt caro ignea (불고기), oryza mixta (비빔밥) et galbi (갈비).

Thea ponderis pars civitati in gastronomia est, et caerimonia theae una traditionum radicatissimarum? inter incolas est. Reipublicae theae frumentis, herbis medicis, seminibus et fructibus parantur. Potiones alcoholicae e frumentis e tempore priori saeculo quarto factae sunt. Inter praecipuos Austrocoreanos liquores alcoholicos inveniuntur macgeolli (막걸리), haud expoliti; vinum clarum (청주), medicum; et liquor ursus (소주), liquor distillatus. Macgeolli basis ad fabricandas alias regionales potiones sunt, augendo aut deminuendo fermentationis tempore.

 
Godzudzangi (Coreane 고추장) vasculum.
 
Bulgogi (Coreane 불고기).

Coreana coquina probabiliter optime nota est propter cimpdzos (Coreane 김치), margo cenae quae distinctivis fermentationis processibus servandis holeribus, haud raro brassicae, utitur. Cimpdzi cutis poros levare dicuntur, ita rugas reducentes et nutrientia cuti naturaliter praebentes. Etiam salutares sunt, quia praebent necessaria vitamina ac nutrientia. Godzudzangum (Coreane 고추장), Coreanum traditionale embamma e capsico factum, etiam in communi usu est, crebro velut capsici consparsio, consecuta Coreana coquina famam mordacitatis.

Bulgogi (Coreane 불고기), assa in muria condita caro, plerumque bubula; galbi, in muria conditae craticulatae breves costae; et samgyeopsal, suillus venter, populares carnis promulsides sunt. Pisces sunt etiam popularis merx, quia est traditionalis caro quam Coreani edunt. Cibos plerumque comitatur ius aut minutal, utputa galbitangum (Coreane 갈비탕) sive coctae costae et doendzangdzigae (Coreane 된장찌개) sive fermentatae phaseoli consparsionis ius. Media mensa condivisā, marginum cenae collectione banchane (Coreane 반찬) nuncupatā impletur.

Inter fercula populo grata sunt bibimbapum (Coreane 비빔밥), oryza commixta cum carne, holeribus et embamma e capsico; et naengmyeon (Coreane 냉면), frigidae collyrae.

Collyrae prompte confectae etiam multo popularis cenula est. Coreani etiam cibo fruuntur e podzangmachis (Coreane 포장마차) sive circulatoribus, ubi emi possunt topocci (Coreane 떡볶이), oryzae placenta et piscis placenta cum mordaci embammate e capsico; teuthida fricta; et vitreata batāta. Sundae, salsicium e collyris cellophanicis et porcino sanguine factum, late manducantur. Est quoque collyra prompte confecta rāmen (Coreane 라면) nuncupata quae est mordax haud Coreanis.

Praeterea, inter communissimas cenulas sunt torta socolatae, bucellatum squillae, bungtigi sive frictae oryzae bucellata, et nulungdzi sive parum cremata oryza. Nulungdzi manducari possunt quia aquā decoquuntur ad faciendum ius. Nulungdzi bucellatum aut tragēma manducari possunt.

Nexus interni