[go: up one dir, main page]

Jump to content

Zeno Citieus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Zeno Citieus
Res apud Vicidata repertae:
Zeno Citieus: imago
Zeno Citieus: imago
Nativitas: 334 a.C.n.; Citium
Obitus: 263 a.C.n.; Athenae
Patria: Citium
Vide etiam paginam discretivam: Zeno.

Zeno Citieus[1] (Graece Ζήνων ὁ Κιτιεύς, natus Citii ca. 336 a.C.n.; mortuus Athenis ca. 264 a.C.n.) fuit philosophus Graecus (ab origine tamen Phoenix) et sectae Stoicorum conditor.

Zeno fuit filius cuiusdam mercatoris opulentis et discipulus Cratetis Thebani. Zeno ipse vitam mercatoris degebat donec aetate 42 propriam condidit scholam philosophicam, Stoam dictam. Diogenes Laertius narrat eum naufragio facto Athenas venisse, ubi in librario secundum librum Xenophontis Memorabilium legisse. Illi cum quaesivit ubi tales sapientes qualis fuit Socrates invenire possit indicatus est Crates responsumque est: "Istum sequere!"

In "porticu varia", seu "picta" (στοὰ ποικίλη), prope forum Atheniense docere coepit, propter quod discipuli eius deinde Stoici (Στωικοί) appellati sunt. Nulla autem opera eius tradita sunt, solum ex libris recentioribus quid cognoscimus cum traderent homini virtus adipiscenda esse neque ei vitiis imbuendum (dicta convenentiae doctrina); omnes casus vitae magna animi tranquillitate modo philosophorum perferre licere dixit, quo ex tempore talis quietus mentis stoicus dicitur. Summum propositum cogitationum eius est Apatheia, quam absentiam affectuum descripsit, quamque optime neglectione et luctus et voluptatis adipiscere contingat. Stoicus si tale cognitione perfructus erit sibi non modo apatheiam, sed etiam sapientiam comparaturus esse confirmavit.

Opera eius omnia deperdita sunt, sed fragmenta et testimonia multa, a posteris conservata, Ioannes de Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zenonem Citieum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •