Via Caecilia
Via Caecilia fuit una viarum ab antiquis Romanis formatarum, quae e Via Salaria in mari Hadriaticum, accuratius per Amiternum in Hatriam (hodie Italiane: Atri), ducebat. Viae Caeciliae brachium per Interamnia Praetuttiorum (Teramo) in Castrum Novum (Giulianova) ferebat.
Sancti Homeri (Italiane: Sant'Omero) apud Interamnia Praetuttiorum milliarium inventum est, quod de consule L. Caecilio Q.f. Metello mentionem facit, sed non certus est an haec via a Caecilio Q.f. Metello Calvo, consule anno 142 a.C.n. aut Caecilio Q.f. Metello Diademato, consule anno 117 a.C.n. aedificata sit.
Aemilia · Anicia · Appia · Aquillia · Ardeatina · Augusta · Aurelia · Caecilia · Cassia · Claudia Augusta · Clodia · Decia · Domitia · Domitiana · Egnatia · Flaminia · Iulia Augusta · Labicana · Latina · Laurentina · Nomentana · Ostiensis · Popilia · Portuensis · Postumia · Praenestina · Salaria · Severiana · Sublacensis · Tiburtina · Traiana · Traiana nova · Valeria · Valeria Sicula | |