[go: up one dir, main page]

Jump to content

Turma Pediludica Nationalis Finnica

E Vicipaedia
Vestimenta turmae.
Jari Litmanen, unus optimorum pedilusorium Finnicorum.

Turma Pediludica Nationalis Finnica est grex pedilusorius nationalis Finniae. Primum die 22 Novembris 1911 contra turmam pedilusoriam nationalem Suecicam certavit; quo in certamine Finnia duo ad quinque (2-5) cladem accepit.

Apud Finnos turma ioculariter nomine huuhkajat (bubones) vocitatur. Nomen eo fit, quod anno 2007 bubo quidam nidum fecerit in Stadio Olympico Helsingiensi, ubi turma contra alias nationes ludit. Factum est etiam, ut, cum Finnia 6 Iunii cum Belgia certaret, ille primum in campum descenderet et deinde in parte superiore retis Belgici et item in parte superiore Finnici retis tam diu, ut certamen sex minutas intermitti deberet, sederet.[1] Qua e certamine Finnia duo ad nihil (2-0) victoriam reportavit, et lusores Finnici gratias buboni egerunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Turmam pediludicam nationalem Finnicam spectant (Finland national football team, Finland national association football team).