Topaz (pellicula 1969)
Topaz ('Topazos') est pellicula Americana sensus stimulans tortuosamque fabulam speculatoriam referens, cui Alfredus Hitchcock anno 1969 faciendae moderatus est. Quae pellicula ex libro celebri eiusdem nominis a Leone Uris scripto argumentum trahit, et in rebus quae bello frigido vero acciderunt posita est.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Borisus Kusenov, emissarius KGB, mense Octobri anno 1962 Hafniae actione spectabili ad Americanos desciscit cum uxore Olga et filia Tamara. Vasingtoniae familia enov in villa extra urbem sita ad tempus conlocatur.
In sede diplomatica Francica Renatus D'Arcy ad se vocat Andream Devereaux, emissarium aliquot annis in Civitatibus Foederatis versatum, rogatque, ut, ubi habitet Kusenov, exploret. Quae petitio Andream Devereaux suspiciosum facit. Nam ipse nihil de Kusenov desertore cognovit. Unde et quo modo notitia illa ad Franciam pervenit? Timet enim, ne quis apud Gallos res arcanas cum Russos communicet. Adit Michaelem Nordstrom, emissarium CIA, amicum suum, qui suspicionem eius confirmat: de organizatione Topaz agi videtur.
Cum Devereaux cum Nicola uxore Michaelam filiam et Franciscum Picard generum Novum Eboracum iter nuptiale facientes comitatur, iam Nordstrom in deversorio familiam Devereaux opperitur reluctantemque Andream hortatur, ut in deversorium Theresa in Harlem situm se conferat ex Nationum Unitarum delegatione Cubana indicia militarium operarum a Sovieticis in Cuba factarum conlecturus. Andreas hoc munus amico suo Martinicensi Philippo Dubois, homini inlici floristae specie agenti mandat.
Hac in scaena longa plenaque actionibus perplexis Dubois in turbinem hominum se iniciens in aditum se insinuat Leonis Uribe, quem pecunia adducit, ut furtim chartophylacium rubrum ex conclavi Rici Parra clam subducat. At Parra mox hoc furtum animadvertit. Effugit Dubois, caeditur Uribe.
Deinde Andreas Devereaux invita Nicola uxore, quae recte suspicatur maritum suum Juanita de Córdoba usurum esse concubina, in Cubam proficiscitur, ut pro certo habeat missilia nuclearia in insula conlocari. Juanita de Córdoba, quam etiam Ricus Parra amat, inter duas acies se adcommodat, sed secreto rebus novis Cubanis adversari videtur. Itaque hortatu Andreae ad portum Viriel mittit coniuges familiares Carlottam et Paulum Mendoza, qui cenulam subdivalem habere simulantes exonerationem navium photographent. Iam iam celata camera comprehenduntur, sed alii nuntii cameram ad Devereaux deferunt.
Ex altera parte Juanita in contione populari iuxta Ricum Parra sermonem Fidelis Castro audit militari vestitu induta. In turba hominum audientium Hernandez, stipulator Rici Parra, Andream Devereaux adgnoscit, qua de causa Parra etiam Juanitam desertricem esse suspicatur. Carlotta Mendoza in tormentis se ab Juanita missam esse confitetur. Parra Juanitam amplexus pistolii glande occidit, quo eam cruciatu parcere velit. Eodem tempore Andreas Devereaux mortem carae amicae lugens aeroplano vectus libellum ab Juanita donatum aperit, ibique pelliculas testimoniales invenit.
Vasingtoniam reversus cum Kusenov coram conloquitur, qui ei Topaz quid sit revelat: summos officiales Securitatis nationalis (Sûreté nationale) munere duplicis emissarii bono usui KGB fungi. Praeterea nomen indicat Henrici Jarré, officialis NATO, qui Topazo cooperatus est. Domi autem videt iam Lutetiam profectam esse Nicolam cum Michaela filia. Nicola Juanitae causa ab Andrea divertisse videtur.
Lutetiae Michaela parentes suos frustra reconciliare conatur. Nicola ad amplexus Iacobi Granville, olim rivalis Andreae, decurrit. Andreas autem socios Topazi indagat. Itaque nonnullos conlegas (nec non Jarré) ad prandium in tabernam Chez Pierre invitat praetexens se consilium ab iis petere. Animos conlegarum temptans Borisum Kusenov de Topazo narravisse dicit. Fit silentium adtentum, donec Jarré infitias it: Borisum Kusenov iam ante annum mortuum esse; Devereaux cum aliquo vicario conlocutum esse. Post prandium Jarré ad Iacobum Granville se confert, qui animum eius placare conatur seque hospitem exspectare dicit. Jarré foras egressus hospitem Iacobi Granville vidit, scilicet Nicolam Devereux.
Andreas Francisco genero suo diurnario mandat, ut Henricum Jarré de rebus politicis percontetur. Quod propositum Jarré accipit, sed cum non de percontativo sed potius de cognitionali conloquio agi paulatim animadvertit, dicit se coram cum Andrea Devereaux conloqui velle. Qua de causa Franciscus ad Andream telephonat. Eo ipso tempore tintinnabulum portae sonat, et Jarré duos accipit viros. Andreas telephonum obmutescere audit et cum Michaela anxius se e vestigio ad Jarré conferre statuit. Henricum Jarré defenestratum super tectum autocineti inveniunt. Franciscum nusquam vident.
Andreas et Michaela ad diaetam Michaelae vehuntur sperantes ibi Franciscum inveniri posse, sed solam Nicolam ibi esse vident. Repens quidem Franciscus domum redit glande pistolii leviter saucius. Franciscus, a Nicola et Michaela fotus, se a sceleratis captum nacta occasione effugisse narrat, numerumque "Babylon 8583" indicat, quo isti captores ad praefectum Topazo telephonaverant. Priusquam Andreas possessorem huius numeri explicare potest, Nicola lacrimosis oculis eum numerum se scire confitetur. Patefiunt ergo et praefectus Topazo et amores Nicolae.
Granville, cum se detectum esse intellegit, domum reversus mortem sibi consciscit.[1]
Partium distributio
[recensere | fontem recensere]- Prominentiores
- Fredericus Stafford as Andreas Devereaux
- Dany Robin est Nicola Devereaux
- Karin Dor est Juanita de Cordoba
- Joannes Vernon est Ricus Parra
- Claudia Jade est Michaela Picard
- Michael Subor est Franciscus Picard
- Michael Piccoli est Jacobus Granville
- Philippus Noiret est Henricus Jarré
- Roscoe Lee Browne est Philippus Dubois
- Petrus Axel Arosenius est Borisus Kusenov
- Joannes Forsythe est Michael Nordstrom
- Defunctoriae
- Edmon Ryan est McKittreck
- Sonia Kolthoff est domina Kusenov
- Tina Hedström est Tamara Kusenov
- Ioannes van Dreelen est Claudius Martin
- Donaldus Randolph est Luis Uribe
- Robertus Contreras est Muñoz
- Carolus Rivas est Hernandez
- Rogerius Til est Jean Chabrier
- Lewis Charles est Paulus Mendoza
- Anna Navarro est Carlotta Mendoza
- Georgius Skaff est Renatus d'Arcy
- Persona camaeus
- Fere viginti septem minutis post initium pelliculae Alfredum Hitchcock videmus in aeroportu LaGuardia in sella subrotata a curatrice vecta sedentem. Ubi sistit, Hitchcock celeriter exsurgens dextram dat viro seniori. quocum iter pergit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alfredum Hitchcock finem huius fabulae cinematograpicae tribus editionibus narrasse constat. Editionem notissimam hic rettulimus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Harris, Robert a. & Michael S. Lasky (1993) The Complete Films of Alfred Hitchcock. Carol Publishing Group.
- Taylor, John Russell (2013) Hitch: The Life and Times of Alfred Hitchcock. A&C Black.
- Whitty, Stephen (2016) The Alfred Hitchcock Encyclopedia.' Rowman & Littlefield.