Testamentum
Testamentum[1] est instrumentum legitimum quo homo suam ultimam voluntatem de distributione post mortem suorum bonorum pecuniaeque declarat. Modestinus Herennius, iurista saeculi tertii, scripsit: "Testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri velit."[2]
Testator plerumque exsecutorem[3] nominat qui placita eius perficiat. Qui testamentum ante mortem non facit intestatus[4] dicitur; patrimonium eius secundum leges hereditatis distribuitur.
In Bibliis
[recensere | fontem recensere]In Bibliis Hebraicis vocabulum בְּרִית (bĕrīṯ) significat "foedus" vel "pactum", et adhibetur, exempli gratia, ad foedus inter Deum et populum Israël factum. In versione Graeca Septuaginta interpretum vocabulo διαθήκη redditur, quod interdum "foedus, pactus", sed saepius "testamentum, ultima voluntas" significat. In Vetere Latina versione διαθήκη "testamentum" reddita est, sed Hieronymus linguam Hebraicam rectius sequens vocabulis foedus et pactum usus est. Itaque in Vulgata leguntur in psalterio Gallicano testamentum, alibi in Vetere Testamento foedus vel pactum, in Novo autem Testamento tantum testamentum.[5]
Ex notione Christiana de novo foedere vel testamento a Iesu Christo instituto, duae partes Bibliorum Christianorum Vetus et Novum Testamenta appellantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gaius Iulius Caesar, De bello Gallico 1.39.5.
- ↑ Digesta Iustiniani 28.1.1.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "exsecutor"
- ↑ Marcus Tullius Cicero, In Verrem 2.1.114.
- ↑ Vide Oxford English Dictionary, s.vv. "testament" et "covenant".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad testamenta spectant. |
Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes! |