[go: up one dir, main page]

Jump to content

Taeniopygia guttata

E Vicipaedia
Taeniopygiae guttatae: femina et mas

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Estrildidae 
Genus : Taeniopygia 
Species : T. guttata 
Taeniopygia guttata 
Vieillot, 1817 [1]  
Conservationis status

Taeniopygia guttata est parva passeriformis avis, magnā parte oriunda Australiae atque longe lateque diffusa.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]
Mas domesticus.
Femina.

Parvo corpore (8–12 cm) aves, quibus pondus est 10–20 g, pro sexu inter se colore differunt. Sunt maribus rostrum rubrum, dues fulvae sub oculis maculae, alternae fuscae floridioresque in pectore lineae [3][4] et rufolutea maculis albis sparsa latera; autem sunt feminis auranteum rostrum, nec maculae neque lineae pectorales. Dorsum amborum sexuum austerius est ventre; ambobus sunt breves atrae striae quae, velut lacrimae, ab oculis deorsum comprimuntur.

Ornithologi seu genetici seu avicultores aliis coloribus et mensuris originem dederunt.

Loca naturalia, quae Taeniopygiae guttatae inhabitant, per silvas et tesqua patent Australiaeque Indonesiaeque; etiam in viridariis possunt spectari, cum se accomodaverint ad humanam praesentiam atque cum hominibus coniuncte vivant. Greges nonnulli in Americam Latinam Septentrionalemque invecti sunt.

Ubique ampleque in captivitate retinentur, cum robusti et commodi sint.

Ova T. guttatae domesticae.

Taeniopygiae guttatae sunt clamosae aviculae quae sese in greges congregant, minime timent homines. Mares modulate canunt, feminae autem incomposite pipiant. Memoriā tenere possunt aliquas modulationes quas concentu imitantur. [5]

Facile vero procreant. Nidum farciunt herbis et omnibus generibus ramusculorum. Deponunt 2–7 ova, quae 13–14 dies incubantur. Post 17–23 dies ab ovis exclusis pulli evolare incipiunt atque post 45 dies non amplius indigent auxilio parentum. Tamen sunt pullis plumae cinereae et nigra rostra usque ad diem sexagesimum post illum natalem; dein plumas paulatim permutant et colores pro sexu assumunt.

Duae vere sunt species:

  • Taeniopygia guttata castanotis,[6] quae loca mediae Australiae inhabitat; diffusissima duarum specierum;
  • Taeniopygia guttata guttata, quae insulas incolit Indonesianas; parvior quam T.g. guttata, lineis deficit pectoralibus.

Nexus interni

  1. Avibase ─ The World Bird Database ─ Taeniopygia guttata
  2. Index specierum quae periclitantur ─ Taeniopygia guttata: Periculum Minus (mense Novembri 2012).
  3. Qua re nonnullis linguis saepe vocatur "Passer zebra". In exemplum: Zebra Finch (Anglice), Zebrafink (Teodisce), Zebravink (Batavice), etc.
  4. T. guttata guttata his lineis deficit. Vide partem "Subspecies".
  5. https://web.archive.org/web/20120412004700/http://www.genome.wustl.edu/genomes/view/taeniopygia_guttata/
  6. Castanotis, ex verbis "castaneus, -a, -um" et οὖς, ὠτός "auris".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad T. guttatam spectant.