[go: up one dir, main page]

Jump to content

Sextus Pompeius Festus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen).
De verborum significatu: frontispicium.

Sextus Pompeius Festus fuit grammaticus qui forsitan Narbone saeculo secundo exeunte vixerit. Dictionarium composuit de Romanis antiquis, de mythologia, et de nostra lingua, cui titulus De verborum significatione est. Qui liber nihil est nisi breviarium libri Verri Flacci, nunc deperditi, cui titulus De verborum significatu erat. Quod hodie legere possumus non liber integer est, sed tantum compendium libri a Paulo Diacono composito, cuius prima pars nunc deperdita est, atque fragmenta quae Fulvius Ursinus anno 1581 edidit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]