Scarabaeus
Appearance
Classis : Insecta
Ordo : Coleoptera
Familia : Scarabaeidae
Subfamilia : Scarabaeinae
Tribus : Scarabaeini
Genus : Scarabaeus
Linnaeus, 1758
Ordo : Coleoptera
Familia : Scarabaeidae
Subfamilia : Scarabaeinae
Tribus : Scarabaeini
Genus : Scarabaeus
Linnaeus, 1758
Subdivisiones: species
Plus quam triginta
Scarabaeus (-i, m.) est genus plus quam triginta specierum scarabaeoideorum, in Vetere Mundo vernaculum. Haec coleoptera solum faecibus vescuntur. Globum stercoris volvunt procul a loco unde inventus est, ovum super eum deponunt, et omnem humant. Larva crescens globo vescitur, pupa fit, et deinde adultus emergit.
Celebrissima species est Scarabaeus sacer.
Scarabaeus in "The Gold-Bug," fabula ab Edgar Allan Poe scripta, apparet.
Scarabaeus etiam est vox obsoleta ornamenti formam scarabaeoidei monstrantis. Scarabaeus fuit amuletum populo gratum praecipue in Aegypto antiquo. In arte quoque Graeciae antiquae, gemmae insculptae facie scarabaei saepe factae sunt ut homines litteras eis consignarent.