SM-liiga
Liiga, antea etiam SM-liiga nominatus, est foedus alsulegiae glacialis Finnicus, in quo quindecim turmae quotannis de victoria certant. Series certaminum mense Septembri incipit et ultima certamina mense Aprili habentur. Conditum est anno 1928, etsi tum ludi ex quinque tantum certaminibus singulis constabat, et sex tantum turmae participaverunt. Nomen pristinum SM-liiga ex verbis Finnicis Suomen mestaruus (sc. "Principatus Finniae") originem trahit.
De turmis
[recensere | fontem recensere]Tammerforsia est sola urbs, cui sunt duae turmae; Tappara enim et Ilves eam patriam habent. Anno 2014 una ex potissimis turmis de Liiga discessit, cum Jokerit turma Helsingiensis pars Kontinental Hockey League foederis facta est. Nomina trium turmarum animalia significant: Ilves significat lyncem, Kärpät est nomen plurale verbi "mustelae", praesertim mustelae ermineae, Pelicans autem nomen plurale Anglicum pelecani avis usurpaverunt.
Turmae earumque urbes patriae
[recensere | fontem recensere]Turma | Urbs | Condita |
HIFK | Helsingia | 1897 |
HPK | Tavastum | 1929 |
Ilves | Tammerforsia | 1931 |
Jukurit | Oppidum Sancti Michaelis | 1970 |
JYP | Granivicus | 1923 |
Kalpa | Kuopio | 1929 |
KooKoo | Kouvola | 1965 |
Kärpät | Uloa | 1946 |
Lukko | Rauma | 1936 |
Pelicans | Lahti | 1992 |
SaiPa | Lappeenranta | 1948 |
Sport | Vaasa | 1939 |
Tappara | Tammerforsia | 1955 |
TPS | Aboa | 1922 |
Ässät | Arctopolis | 1967 |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Tropaeum Liigae
-
Vestis Lukko turmae
-
Stadium glaciale Blues turmae
-
Duo Arbitri