Resania
Locus: 54°37′48″N 39°44′33″E
Numerus incolarum: 523 203
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Рязань
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Resania[1] (Russice Рязань, tr. Rjazan' ) est urbs Russiae, caput regionis Resaniensis, ad flumen Occam sita. Circa 538 milia incolarum habet.
Resania est valens sedes industriae, commercii, commeatus atque scientiae et culturae. Multas officinas, instituta educationis, musea, theatra, monumenta historica architecturae habet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs, anno 1095 condita, initio "Pereaslavia Resaniensis" (Russice Переяславль-Рязанский, tr. Perejaslavl'-Rjazanskij) nominabatur. Ab anno 1129 ad ducatum Resaniensem pertinens, extremo saeculo tredecimo initioque saeculi quattuordecimi gradatim caput ducatus illius facta, metropolis eius prisca, Resania Vetus, anno 1237 enim a Mongolo-Tataris deleta. Anno 1521, ducatus Resaniensis a Moscovia adiunctus est. Pereaslavia Resaniensis, ab anno 1708 ad gubernium Moscuense Russiae pertinens, sedes administrativa districtus et ab anno 1719 etiam provinciae gubernii illius fuit. Anno 1778 urbs, quae anno illo nomen Resaniae officiale obtinuit (quum hoc nomine iam a saeculo sedecimo commune appellabatur), metropolis gubernii Resaniensis (praefecturae Resaniensis annis ab 1778 ad 1796) Imperii Russici facta est. Gubernio Resaniensi anno 1929 abolito, Resania nonnullos annos sedes administrativa districtus in regione Moscuensi erat, ab anno 1937 autem regionis Resaniensis metropolis est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Resaniam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 54°37′48″N 39°44′33″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |