Rafael del Riego
Rafaël del Riego y Flórez (* Tuña in vico 9 Aprilis 1784 aut 24 Novembris 1785 – † Matriti 7 Novembris 1823) erat generalis praefectus Hispanicus et vir politicus liberalis.
Del Riego natus est Tuña in Asturia. Postquam ab Universitate Oveteni anno 1807 graduatus est, migravit Madrito, ubi nomen dedit. Anno 1808, in Bello Paeninsulari, captus a Francis et in Scoriali inclusus est; inde denique effugit.
Die 10 Novembris, Proelii Espinosa de los Monteros fuit particeps; postea, iterum incarceratus est. Post tres dies traditus est Franciae, et denique missum factus est. Per Angliam et Germaniam migravit; anno 1814 in Hispaniam rediit, iterum nomen dans, nunc colonellus locumtenens.
Inter sex annos monarchiae absolutae, cum francomurariis et liberalibus contra Ferdinandum VII coniuravit. Anno 1819, hic rex decem cohortes pugnatum in bellis Australo-Americanis libertatis formavit. Del Riego cohortem Asturica imperavit. In adveniendo autem Gades, cum tribunis aliis tumultuati sunt 1 Ianuarii 1820, restitutionem formae civitatis 1812 postulaverunt. Hoc erat incipium belli civilis Hispanici. Milites del Riego per urbes Baeticas processerunt, expectantes seditionem contra regem incitare, sed incolae neglexerunt. In Gallaecia autem, seditio coepta est, quae per Hispaniam celeriter increvit. Die 7 Martii 1820, regium Madriti palatium a militibus sub generali praefecto Ballesteros circumclusum est, et 10 Martii rex restitutionem formae civitatis adsensus est.
Nova "progressistica" respublica del Riego ad campi marescallum promovit, et capitaneus generalis Gallaeciae fecit. A 8 Ianuarii 1821 imperavit Aragoniam et ad Caesaraugustam migravit. Die 18 Iunii, Maria Teresa del Riego y Bustillos patruelem suam in matrimonium duxit. Die 4 Septembris 1821, propter seditionem republicanam, falso accusatus est republicanismi et incarceratus est. Fama autem eius increvit, et Madriti liberationem eius clamaverunt. Martio 1822, designatus est ad Cortes Generales et denique missum factus est.
Decembri mense 1822, in Consilio Veronensi, civitates Foederis Sancti existimaverunt Hispaniam republicanam periculum esse ad libramentum Europae, et Francia delecta est monarchiam in Hispaniam restitutum. Die 7 Aprilis 1823, exercitus Francicus fines transivit. Del Riego Exercitum Tertium imperavit, hostes repugnans ac regis fautores loci. Die 15 Septembris, proditus est, et vinculatus in oppido Arquillos, Iaenae. Matritum traditus est. Etiamsi amnestia absoluta nuntiata erat, regia diiudicavit del Riego sons perduellionis esse, eum parlamentarium qui suffragium contra regem tulisse. Die 7 Novembris 1823, ipse in Cibata trivio Madriti suspensus est.
Memoria
[recensere | fontem recensere]"Himno de Riego," cantus in honore del Riego scriptus, fuit patrium Reipublicae Hispanicae Secundae carmen (1931–1939). Hodierne imago sua in Cortibus Generalibus exhibita est.
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.