Primum Bellum Iudaicum
Appearance
Primum bellum Iudaicum[1] inter Iudaeos et Romanos, quod crudeli Romanorum dominatione ac religione contempta instigatum est, anno 66 in Iudaea coepit, die 7 Septembris anno 70 templum Hierosolymitanum deletum et anno 74 Masada, arx ultima, a Romanis expugnata est. Prima trium seditionum magnarum Iudaeorum contra Romanos saeculo primo et secundo fuit (Secundum Bellum Iudaicum anno 116, Tertium Bellum Iudaicum - etiam "Seditio Barchochebae" dictum - 132 - 135), quae denique effecerunt, ut ultimae Iudaeorum sedes in provincia Romana Iudaea exstinctae sint. Ex tunc populus Iudaicus usque ad saeculum vicesimum in dispersione (diaspora) vixit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Anni 2i primi belli iudaici" (p. 416 apud Google Books)
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Flavius Iosephus: De Bello Iudaico, Graece/Theodisce, ed. ... ab Ottone Michel et Ottone Bauernfeind, 3 Vol., 1959-1969.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Mladen Popovic, The Jewish revolt against Rome : interdisciplinary perspectives, Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 2011 ISBN 978-90-04-21668-6 Apud Guglum librorum
- Arturus Sánchez Sanz, Judea Capta : la primera guerra judeo-romana (66-73 d.C.), Caesaraugustae, HRM, 2013
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Primum Bellum Iudaicum spectant. (hic nexus fractus videtur) |