[go: up one dir, main page]

Jump to content

Phoenix (Ilias)

E Vicipaedia
Briseis et Phoenix in calice antiquo.

Phoenix in Iliade est vivendi et dicendi praeceptor, quem Peleus filio Achilli dedit atque adhuc adulescentis comitem iam seniorem ad bellum Troianum cum eo misit.[1] Phoenix, Amyntoris filius, paternam iram fugiens in Phtiam ad Peleum veneratː nam matri morem gerens cum patris paelice concubuerat.[2] Peleus eum ut filium dilexit et Dolopibus[3] praefecit. At Amyntoris imprecationibus obtemperantes dei liberos gignere Phoenicem vetuere.[4] Itaque Phoenix Achillem et unice dilexit et erudit.[5]

Carmine nono, Achaei legationem ad Achillem Agamemnoni iratum et pugnam recusantem mittunt. Tum a Nestore delectus, Phoenix Ulixem et Aiacem in tentorium Achillis ducit. Postquam Ulixis verba Achilles aspernatus est, Phoenix longam orationem habuit, qua alumno suo persuaderet ut dimissa ira cum Achaeis adversus Troianos rursus pugnare vellet.

Secundum fabulam Iliade posteriorem Phoenix a patre excaecatus quod hortante matre constuprasset concubinam paternam a Chirone apud Peleum sanatus est.[6] Quae fabula argumentum tragoediae Euripideae hodie deperditae praebuit. Secundum Ovidium[7] et Hyginum,[8] Phoenix apri Calydonii venationi interfuit. Secundum Apollodori bibliothecam,[9] cum in Graeciam una cum Neoptolemo rediret in itinere obiit.

Asteroides 4543 Phoinix in eius honorem nominatur.

Sinistra parte stat Phoenix pone Ulixem sedentem. Ex altera parte Achilles et Patroclus. Hydria antiqua ex carmine nono Iliadis picta.
  1. Ilias IX.438-444.
  2. Ilias IX.447-465.
  3. Ilias IX.484. Strabo IX.5.5.
  4. Ilias IX.453-7.
  5. Ilias IX.485-495.
  6. Apollodori bibliotheca III.13.8. Propertius II.1.60. Ovidius, Ibis 259-260.
  7. Metamorphoses VIII.307
  8. Fabulae 173
  9. Epitome VI.12.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]