[go: up one dir, main page]

Jump to content

Peristylium

E Vicipaedia
Peristylium domus Vettiorum Pompeiis sitae, nova constructio peristylii expositioni, quae Florentiae in hortis Boboli habita est, facta.

Peristylium[1][2] (Graece περιστῡ́λιον) vel peristȳlum[3] (Graece περίστυλον) est cavaedium, cuius in quattuor lateribus series columnarum sive porticus hortum internum circumcludunt. Graece etiam tetrastoon (τετράστῳον, 'quattuor porticus') nominatur. Interdum porticus circumdantes peristylium totum pro parte vocantur. Peristylium in templis Graecis antiquis(en) est peristasis (περίστασις).[4] In architectura Christiana(en) quae ex architectura Romana progressa est, peristylium basilicae, ut puta Basilicae Vaticanae antiquae, antepositum esse solebat, quo strepitus viarum prohiberetur; denique peristylium in claustrum mutatum est.

  1. Cf.peristylium” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  2. Cf. Plinii minoris Epistulas, X, 70, 3: "Est autem huius domus condicio talis: legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari."
  3. Cf.peristylum” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  4. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad peristylium spectant.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!