[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pagina titularis

E Vicipaedia
Pagina titularis Bibliorum Sacrorum ex anno 1599 sed revera anno 1633 impressa. Ligno scalptura.

Pagina titularis[1] vel pagina tituli[2] est pagina ad initium libri quae titulum nuntiat. Eadem pagina etiam auctoris sive et recensoris nomen, logotypum appellationemque domus editorialis continere solet.

Paginae titulares in libris

[recensere | fontem recensere]

Folium titulare (tegminis libri dissimilis) est praecipua pars praeliminarium. Res tam recto quam verso folio relatae adhibentur ad instituendum "titulum proprium et usitate, quamquam non necessarie, confirmationem auctoritatis et data quae ad editionem pertinent."[3][4] E quibus rebus liber aliquis in catalogis, indicibus, adnotationibus aliorum operum citari licet.

Incunabula, antiquissimi libri prelo impressi, fere omnia paginis titularibus carebant. Textus in prima pagina, sine praeliminaribus, incipere solebat. Titulus annusque necnon nomen editoris sive et typographi ad pedem ultimae paginae saepe dabatur (quod datum colophon appellatur). Libris paucis eo aevo impressis, quibus neque rubrica ad initium neque titulus in colophonte datur, primis ipsius textus verbis ("incipit") agnoscuntur.

  1. "Pagina titularis" (p. 281 apud Google Books) (p. 124 apud Google Books)
  2. "Pagina tituli" (p. 84 apud Google Books) (p. 500 apud Google Books)
  3. Anglice: "title proper and usually, though not necessarily, the statement of responsibility and the data relating to publication."
  4. Michael Gorman et Paul W. Winkler, eds., Anglo-American Cataloguing Rules, ed. 2a (Londinii: Library Association, 1978), 571.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad paginam titularem spectant.