Naucratis
Naucratis (-is f.; Graece Ναύκρατις -εως) erat emporium Graecum in Aegypto antiqua, quae iacebat in regione triangula fluminis Nili 'delta' vocata ad ramum occidentalem Canopicum dictum. Naucratis septimo saeculo a.C.n., Psammeticho I rege, a Milesiis condita est[1]. Sub regno Ptolemaeorum Naucratis libertate fruebatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Diu solus portus Aegyptiacus alienigenis apertus fuit ubi Graeci papyrum, linum, frumentum emebant vinum et oleum et vasa fictilia vendebant. Graeci primum ut mercennarii in Aegypto consederant ː nam tempore quo Psammetichus I tutelam Assyriorum reicere volebat Ionios et Carios milites legere per regem Lydiorum Gygen ei licuit. Pharao gratiam agens mox privilegia multa ad commercium maritimum spectantia Graecis concessit, a successoribus et aliis et in primis ab Amosi II confirmata. Nam Graecis magistratus sibi eligere et templa quibus suos deos colerent aedificare licebat.
Qui ibi nati sint
[recensere | fontem recensere]Nonnulli eruditi Naucrati nati sunt, inter quos:
- Pollux lexicographus[2]
- Athenaeus auctor Deipnosophistarum[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Strabo. Archaeologi praesentiam Graecorum septimo saeculo confirmant. At Herodotus templa a variis civitatibus Graecis in urbe consecrata describit.
- ↑ Philostratus, Vitae sophistarum 2.12 592-3
- ↑ Suda s.v. Athenaios
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Herodotus Euterpe 178-179
- Strabo Geographica XVII,1,18 et 23 et 33
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ursula Höckmann (curatrix), Archäologische Studien zu Naukratis, Worms, Wernersche Verlagsgesellschaft, 2006-
- W. M. Flinders Petrie, Naukratis. Londinii, 1886 Textus interretialis
- Griechische Keramik des 7. und 6. Jhs. v. Chr. aus Naukratis und anderen Orten in Ägypten, Worms, Wernersche Verlagsgesellschaft, 2012
- Albert Leonard, Ancient Naukratis : excavations at a Greek Emporium in Egypt. Part I : The Excavations at Kom Ge'if ; Part II, The excavations at Kom Hadid, American Schools of oriental research, 2001 Recensio critica
- Astrid Möller, Naukratis: trade in archaic Greece. Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 0-19-815284-1
- Bérangère Redon, "L’identité grecque de Naucratis. Enquête sur la fabrication de la mémoire d’une cité grecque du Delta égyptien aux époques hellénistique et romaine", Revue des Etudes Grecques, 2012 ː 55 - 93