Milton Obote
Obitus: 10 Octobris 2005; Ioannesburgum
Patria: Uganda
Nomen nativum: Apollo Milton Opeto Obote
Familia
Memoria
Apollo Milton Obote (die 28 Decembris 1924 natus in Akokoro; Ioannisburgi die 10 Octobris 2005 mortuus) fuit politicus Ugandae. E familia nobili gentis Lango ortus, alumnus fuit collegii Makerere. Sodalis mox factus est congressus nationalis Ugandensis. Legatus est apud consilium legislativum coloniale ab anno 1957. Libertate nacta, primus minister a die 30 Aprilis 1962 meruit, sed die 15 Aprilis 1966, rebus novis in exercitu motis, se praeses proclamavit. Quod officium retinuit usque in diem 25 Ianuarii 1971. Eo die dum in Singapura apud congressum Consortionis Populorum morabat a milite Idi Amin usurpatore demissus est. Rursus a die 17 Decembris 1980 usque ad 27 Iulii 1985 praeses meruit. In Tanzania, deinde Zambia exsilium petivit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- M. Louise Pirouet, "Obote, (Apolo) Milton (1925–2005)" (2009) in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
Benedictus Kiwanuka 1961 • Milton Obote 1962 • Vacat 1966–1980 • Otema Allimadi 1980 • Paulus Muwanga 1985 • Abraham Waligo 1985 • Samson Kisekka 1986 • Georgius Cosmas Adyebo 1991 • Kintu Musoke 1994 • Apollo Nsibambi 1999 • Amama Mbabazi 2011 • Ruhakana Rugunda 2014 • Robinah Nabbanja 2021 Capsae cognatae: Praesides Ugandae • Ministri rerum externarum Ugandenses | |