[go: up one dir, main page]

Jump to content

Mevania

E Vicipaedia
Wikidata Mevania
Res apud Vicidata repertae:
Mevania: insigne
Mevania: insigne
Civitas: Italia
Locus: 42°56′0″N 12°37′0″E
Numerus incolarum: 4 797
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bevagna

Gestio

Procuratio superior: Provincia Perusina

Geographia

Superficies: 56.22 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Cannaria, Fulginium, Gualdum Captaneorum, Cors Coronae, Hispellum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: L'Isle-d'Espagnac

Tabula aut despectus

Mevania: situs
Mevania: situs
Mevania

Mevania[1][2][3] (-ae, f.) (Italiane: Bevagna) est oppidum Italiae et municipium, circiter 5 160 incolarum, in Regione Umbria ac in Provincia Perusina situm. Incolae Mevanates[1][2] vel Mevanienses[3] appellantur.

Mevania municipium romanum fuit. Constat multis ex testimoniis Mevaniam satis claram fuisse. Antiquis temporibus, ante quam Roma gentibus populisque Italicis bellum inferret, Etrusci oppidum habuēre, quod sat certum putamus priscum ob nomen civitatis (memoriae traditur Mefanam Tuscum exstitisse cognomen cuiusdam gentis). Deinde prioribus incolis devictis, municipium Romanum factum. Quod ad famam oppidi, mentio satis clari auctoris inveniri potest in Lucani Pharsaliā (sive Bello Civili): "tauriferis ubi se Mevania campis/ explicat" (Lucani Pharsalia I, 473).

Aedificia egregia

[recensere | fontem recensere]
  • Forum Silvestri
  • Forum Garibaldi
  • Ianua de Cannaria
  • Crypta Ecclesiae Sancti Silvetris

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Mevania fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Mevaniensis[3] est. Hodie municipium pertinet ad Archidioecesem Spoletanam-Nursinam.

Fractiones, vici et loci in municipio

[recensere | fontem recensere]

Cantalupo, Castelbuono, Gaglioli, Limigiano, Torre del Colle.

Municipia finitima

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mevaniam spectant.
  1. 1.0 1.1 Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  2. 2.0 2.1 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. 3.0 3.1 3.2 "Dioecesis Mevaniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!