[go: up one dir, main page]

Jump to content

Meristema

E Vicipaedia
Exemplar tunica-corpus meristematis apicalis (apicis crescentis). Strata epidermale (L1) et subepidermale (L2) exterioria strata, tunica appellata, formant. Stratum internum L3 corpus appellatur. Cellulae in stratis L1 et L2 sese in obliquum dividunt, ut haec strata distincta sint, quandoquidem stratum L3 se fortuitius dividit.

Meristema (-atis, n.) (a Graeco μερίζειν 'dividere'[1]) est textum in plurimis angiospermis inventum, quod cellulas non discretas (cellulas meristematicas) continet, in partibus plantarum ubi incrementum fit inventum.

Apex radicis et meristema. Imago microscopica 10x: 1, centrum quiescens; 2, calyptrogenum (vivae apicis radicis cellulae); 3, apex radicis; 4, mortuae apicis radicalis cellulae exutae; 5, procambium.

Cellulae meristematicae varia plantae organa pariunt et faciunt ut planta crescere pergat. Meristema surculi apicalis organa sicut folia et flores parit, cum meristema radicis apicalis cellulas meristematicas futurum radicum incrementum efficit. Ambo genera cellularum rapide dividuntur, et indeterminatae habentur, quia definitum statum terminalem non habent. Illo sensu, cellulae meristematicae saepe cum cellulis caulinis in animalibus comparantur, quibus mores et fines analogicos sunt.

Ordinatio meristematis apicalis (apicis crescentir): 1, zona media; 2, zona marginalis; 3, meristema medullarium (i.e., medium); 4, textura medullaria.
Calcar Linariae dalmaticae pollinatores trahit, specificitatem pollinatorum deferens.
Multiplices Cardaminae hirsutae folia ex expressione geni KNOX fiunt.

Differentiatae plantarum cellulae plerumque dividere vel cellulas generis alius gignere non possunt. Ergo, mitosis in meristemate novas cellulas pro auctu et differentiatione texturarum et initiatione viscerum novorum efficit, fundamentalem corporis plantae structuram praebens.

Cellulae meristematicae imperfecte aut haudquaquam differentiatae, et divisionem cellularum iuvenum continuare possunt. Praeterea, cellulae sunt parvae, et protoplasma quamque cellulam omnino complet. Vacuolae sunt perparvae. Cytoplasma plastidas determinatas (chloroplasta vel chromoplastidas) non continet, quamquam ea in forma elementaria (proplastidae) adsunt. Cellulae meristematicae artissime colliguntur, sine lacunis intercellularibus. Paries cellularis est tenuissima primaria paries cellularis.

Nexus interni

  1. Apud Galun 2007:333 legitur vocabulum meristema primum anno 1858 a Carolo Gulielmi von Nägeli (1817–1891) in libro Beiträge zur Wissenschaftlichen Botanik adhibitum esse.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad meristema spectant.