[go: up one dir, main page]

Jump to content

Margarita Andegavensis

E Vicipaedia
Wikidata Margarita Andegavensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Martii 1430; Pont-à-Mousson
Obitus: 25 Augusti 1482; Souzay-Champigny
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Renatus Andegavensis; Isabella, Duchess of Lorraine
Coniunx: Henricus VI
Proles: Edward of Westminster
Familia: House of Valois-Anjou

Insignia heraldica

Margarita Andegavensis: insigne
Margarita Andegavensis: insigne

Margarita Andegavensis,[1] Francogallice Marguerite d'Anjou[2] (nata die 23 Martii 1430;[3] Dampetri prope Salmurium die 25 Augusti 1482 mortua) fuit uxor Henrici VI regis Angliae.

Margarita aut Nancei aut ad Pontem Montionis natam esse censetur.[4] Filia fuit Renati comitis Guisiae (ducis regisque futuri) et Isabellae ducissae Lotharingiae. Patre ab anno 1431 usque in 1437 Divione in ducatu Burgundiae incarcerato, Margarita infans Nancei apud matrem, sed ab anno 1435 Salmurii et Andecavis sub tutela aviae Yolandae educata est.

Coniugium Margaritae e consiliis politicis praesertim Caroli ducis Aurelianensis inter Francicos, Henrici Beaufort cardinalis inter Anglos, ad pacem inter duas nationes componendam proiectum est. Die 22 Maii 1444 per inducias Turonenses conventa est, legatis Anglicis Henrico Beaufort et comite Suffolciae Willelmo de la Pole, pacem duos annos inter Francos et Anglos fore, provincias Andecavensem Cenomanensemque regno Francico dandas, matrimonium regis Henrici cum Margarita celebrandum: qui iam ante quattuor dies Turonis in basilica S. Martini sponsi erant, obeunte legato apostolico Petro de Monte, adstante rege Francico Carolo VII delphinoque Ludovico.[5] Margarita primum per procurationem mense Martio ineunte in collegiata S. Georgii Nanceiensi Henrico nupsit, iterum, annum sedecimum agens, viro praesente, die 23 Aprilis huius anni in abbatia Tichfeldensi. Die 30 Maii 1445 regina Angliae in abbatia Westmonasteriensi ab archiepiscopo Cantuariensi Ioanne Stafford coronata est.[6]

Dum iter in Angliam faciebat ab Ioanne Talboto comite Salopiae conducta est, qui eae ad matrimonium commemorandum codicem manuscriptum summa arte illuminatum dono dedit "ne linguae Francogallicae suae oblivisceretur", historias romanicas cantilenasque epicas comprehendentem necnon libros de nobilitate, inter quae Les faits d'armes et de chevalerie scriptricis Christinae Pisanae. Qui codex, Shrewsbury Book ("liber Salopiensis") nuncupatus, hodie in bibliotheca Britannica servatur.[7]

Henrico fere imbecillo, duce Humfredo regis avunculo incarcerato et statim mortuo, per iuvenem reginam cardinalis Beaufort comesque Suffolciae regnum dirigere incipiebant. Margarita anno 1448 conditrix nominata est collegii Reginalis Cantabrigiensis, suadente praeside huius collegii Andrea Dokett. Die 13 Octobris 1453 filium peperit Eduardum, titulo princeps Cambriae, "Westmonasteriensem" propter locum nativitatis nuncupatum, regni haeredem. Bellis civilibus "Rosarum" rursus saevientibus, Margarita, qui pro Henrico non sine lauris in Anglia septentrionali et Scotia militaverat, anno 1463 exsilium in Francia cum filio petivit. Coriae in Lotharingia septem fere annos habitabat, marito capto ab anno 1465 in Turri Londiniensi incarcerato.

Ioannes Neville comes Warwicensis Henricum e carcere liberavit, qui die 3 Octobris 1470 iterum rex proclamatus erit. Principi Cambriae die 13 Decembris eiusdem anni nupserit Anna comitis filia. Aemulus autem regni Eduardo IV, adiuvante duce Burgundo Carolo Temerario, Angliam aggrediens comitem Warwicensem in pugna Barnetensi die 14 Aprilis 1471 interfecit. Margarita post viginti dies in proelio Teuchisberiensi cum filio debellata, hoc statim post proelium necato, illa eodem castello incarcerata erit ubi maritus olim includebatur. Pater Renatus Andegavensis eius redemptionem non ante diem 29 Ianuarii 1476 machinavit, pretio a rege Franciae Ludovico XI oblato, qui se cessione ducatus Andecavensis remunerari iussit. Margarita ultimis vitae suae annis Aquis Sextiis habitavit apud patrem, qui comitatum Provinciae retinebat.

  1. Vide e.g. (index s.v. "Margarita Andegavensis" apud Google Books)
  2. "madame Marguerite Danjou fille du bon roy Rene": Jean de Bourdigné, Hystoire agrégative des annales et cronicques d'Anjou (f. 166r apud Google Books)
  3. De die et anno vide C. N. L. Brooke, V. Ortenberg, "The Birth of Margaret of Anjou" in Historical Research vol. 61 (1988) pp. 357–358
  4. Lallemant (1855) pp. 26-27
  5. Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 2 pp. 254-257
  6. Tout (1893)
  7. Mandach (1974)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones fontium
  • Cecil Monro, ed., Letters of Queen Margaret of Anjou and Bishop Beckington and others. Londinii: Camden Society, 1910 Textus apud Internet Archive
Opera antiquiora
  • Jacob Abbott, History of Margaret of Anjou, Queen of Henry VI of England. Novi Eboraci: Harper, 1861 Editio 1904 apud Internet Archive
  • Mary Ann Hookham, The Life and Times of Margaret of Anjou, Queen of England and France, and of her Father René "the Good". 2 voll. Londinii: Tinsley, 1872 vol. 1 2
  • Louis Lallement, Marguerite d'Anjou-Lorraine. Nanceii, 1855
  • J. J. Roy, Histoire de Marguerite d'Anjou. Turonis, 1857
Eruditio recentior
  • Sonja Drimmer, "Beyond Private Matter: A Prayer Roll for Queen Margaret of Anjou" in Gesta vol. 53 (2014) pp. 95-120 JSTOR
  • Diana E. S. Dunn, "Margaret (1430–1482)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • J. L. Laynesmith, The Last Medieval Queens: English Queenship 1445-1503. Oxonii: Oxford University Press, 2004. ISBN 978-0-19-924737-0
  • Patricia-Ann Lee, "Reflections of Power: Margaret of Anjou and the Dark Side of Queenship" in Renaissance Quarterly vol. 39 (1986) pp. 183-217
  • A. de Mandach, "A Royal Wedding-Present in Making: Talbot's Chivalric Anthology (London, B.M., Royal 15. E VI.) for Queen Margaret of Anjou and the 'Laval-Middleton' Anthology of Nottingham (Univ. Lib. Mi. LM. 6)" in Nottingham Medieval Studies vol. 18 (1974) pp. 56-76
  • Helen H. Maurer, Margaret of Anjou: Queenship and Power in Late Medieval England. Woodbridge: Boydell Press, 2003. ISBN 0-85115-927-3
  • Helen H. Maurer, "Un pouvoir à négocier: le cas de Marguerite d'Anjou" in Éric Bousmar et al., edd., Femmes de pouvoir, femmes politiques durant les derniers siècles du Moyen Âge et au cours de la première Renaissance (Bruxellis: De Boeck, 2012. ISBN 978-2-8041-6553-6) pp. 113-127
  • T. F. Tout, "Margaret of Anjou" (1893) in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam Andegavensem spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •