[go: up one dir, main page]

Jump to content

Lupercalia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Lupercalia mense februario notantur (LVPERC)

Lupercalia[1] apud antiquos Romanos erant feriae in honorem Fauni Luperci dei gregum et pecoris, die 15 Februarii a collegio sacerdotum Lupercorum dictorum celebratae. Qui deus etiam Inuus nonnumquam vocabatur et idem esse atque deus Graecus Pan putabatur. Lupercalia agebantur prope antrum in imo monte Palatino excavatum. Cui nomen Lupercal erat, unde lupa divinos gemellos nutritura olim prodisse narrabatur.

De origine huius festi

[recensere | fontem recensere]

Auctores antiqui putabant hoc sacrum ex Arcadia in Italiam ab Arcade Evandro invectum esse, cum patria profugus in Latio a rege Fauno hospitaliter acceptus esset. Cum multa alia hospes rudes adhuc homines docuit tum et litteras. Itaque Faunus ei gratias egit agro in regno suo ei assignando. In quo agro Evander urbem Pallanteum in monte Palatino condidit. Ideo sic Romani sentiebant, quod Pan maximus deus in Arcadia erat et Lycaeus cognominabatur (graece enim λϋκος lupum significat ; quod animal etiam in nomine Luperco agnoscendum est)[2]. Num re vera Arcades Palatium ante Romam conditam incoluerint, dubitari potest. Certe Lupercalia unum ex antiquissimis ritibus in Romana religione fuisse plurimis indiciis ostenditur.

Alia traditio minus celeber haec festa ad geminos Romulum Remumque refert. Certe in hoc loco lupa eis ubera sua praebuisse dicitur, cui nonnumquam nomen Luperca inditur. Itaque Augustus Lupercalibus pristinum decus reddidit[3], ita tamen ut vetaret adulescentes simul cum Lupercis currere (fortasse flagitiorum occasio fuerat). Hic locus enim non minus ad gentem Iuliam (quae ab Aeneae filio Iulo originem trahere sese iactabat) quam ad originem urbis Romae pertinebat. Et domus Augusta in Palatio exstructa erat. Cum papa Gelasius anno 494 Lupercalia celebrari vetuit hic finis fuit veteris religionis Romanae[4].

Primo hircus ante Lupercal immolabatur. Cultro sanguine eius imbuto frons duorum iuvenum tangebatur et statim lana vino madefacta tergebatur. Tum clara voce ridere debebant. Deinde pellem victimae in lora secabant. Quibus armati Luperci nudi - ad instar dei quem colebant- praeter caprinam pellem quae pudenda tegebat, circa montem Palatinum currebant et obvios flagellabant[5]. Puellae quae liberos concipere cupiebant sese ultro ictibus offerebant. Si poetae Ovidio credimus, ipsa vox Iunonis Lucinae ex arboribus luci sacri Esquilini oborta hunc ritum Romanos docuit, tunc cum ad eam supplices venerunt quia partus rariores erant. Haec verba eius fuerunt :

Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito'.[6]

Canem etiam hoc die immolatum esse auctor est Plutarchus.

De significatione ritus

[recensere | fontem recensere]
Lupercalia circa 1635 depicta. Luperci loris e pelle victimae factis feminas verberant quae manus tendunt. Andreas Camasei pinxit.

Hic ritus primo piaculum erat : nam non tantum solum et urbs tota[7] lustrabatur et purgabatur sed etiam populus qui frequens montem cingebat. Praeterea diebus mortuis dicatis Lupercalia agebantur (Parentalia enim a die 13 Februarii usque ad 21 eiusdem mensis durabant). Ita Varro dicit Lupercalia februationem esse[8].

Non minus ad fecunditatem pertinebat, cum pecoris tum etiam populi. Hircus fecunditatis insigne apud antiquos erat : Pani et Satyris (et post eos Fauno Luperco) pedes et cornua hirci erant.

Georgius Dumézil[9] rituum Indicorum similitudine fretus quibus rex aut eligebatur aut confirmabatur sed etiam rivalitate inter Remum et Romulum a poeta Ovidio narrata[10], quin etiam restitutionem regni adlegans Lupercalibus anni 44 a.C.n. a Marco Antonio frustra temptatam, in Lupercalibus reminiscentiam agnoscebat veteris ritus regii indoeuropaeorum. Ovidius enim certamen inter gemellos referebat: in grege a furibus avecta reciperanda vicit Remus cum manu sua. Redux solus cum suis exta sacra comedit. Tunc Romulus

risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque
vincere, Quintilios non potuisse suos. (II.377-8).

Quod velut omen futurae gemellorum rivalitatis in Urbe condenda interpretari potes. Apud Indos rex symbolice propinquum consanguineum qui reivalis esse potuit expellebat.

In summa diversissimae opiniones prolatae sunt.

  1. A Graecis λυκαία dicebantur
  2. Huic similitudini fortasse aliquid contulit fabula Lycaonis regis in lupum in monte Lycaeo mutati (Pausanias VIII.2).
  3. Suet. Aug. XXXI,5.
  4. G. Pomares, Gélase Ier. Lettre contre les Lupercales et Dix- huit messes du sacramentaire léonien. Introduction, texte traduction et notes, Editions du Cerf, 1959. Recensio critica
  5. Prudentius, Contra Symmachum II, 862-863.
  6. Fasti II,441. Cf. I. M. Duval, "Les Lupercales, Junon et le printemps," Annales de Bretagne et des pays de l'Ouest 83(1976) : 253–272. Hic legere potes
  7. Prima Roma, tempore Romuli, Roma quadrata dicta, parvum oppidum in monte Palatino situm erat.
  8. Et Dionysius (I,80) καθαρμόν, catharmon, id est purificationem.
  9. Dumézil 1975.
  10. Fasti II.361-380

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]