[go: up one dir, main page]

Jump to content

Lucius Iunius Gallio Annaeanus

E Vicipaedia

Lucius Iunius Gallio Annaeanus primo saeculo fuit homo politicus. Quo anno natus sit, non novimus; mortem sibi conscivit anno 65. Munera quaestoris et proconsulis et anno 56 consulis suffecti adeptus est. Anno 52 cum proconsul in provincia Achaea esset, negavit se Paulum apostolum a Iudaeis in ius vocatum iudicare velle[1].

Ut e nomine intellegimus, hic Annaeanus a Gallione quodam — is est senator Iunius Gallio — adoptatus est, quare nondum Annaeus, sed Annaeanus est nuncupatus. Parentes ei nomen Novati indiderant. De hac adoptione etiam Tacitus[2] certiores nos facit. Fuit maximo natu filius Senecae maioris et frater Senecae philosophi et Melae. Cuius filius fuit Lucanus poeta, nepos ergo Gallionis.

Seneca philosophus Gallionis fratris ut domini mei Gallionis in epistula 104[3] mentionem facit eiusdemque malam valetudinem memorat. Dedicavit ei quos de ira ac de vita beata scripsit libros.

Quam fuit Gallio comis et humanus, intellegitur e genethliaco Lucani ad Pollam Statii. Ille poeta praedicat[4] Hispaniam Baeticam, quae generasset dulcem [...] Gallionem. Haec vox non discrepat ab eo loco in praefatione ad Senecae librum 4 naturalium quaestionum[5], ubi legimus Gallionem, ut erat modestus, laudes sui ob comitatem et incompositam suavitatem dictas recusavisse quasi affictas sibi blanditias.

Coniuratione Pisonis anno 65 detecta Seneca philosophus et Lucanus coacti sunt, ut sibi mortem consciscerent. Gallio pro vita sua timens sua sponte e vita discessit.

  1. Actus Apostolorum 18,12ff
  2. Annales 6,3,1
  3. 104,1
  4. Silvarum 2,7,29f
  5. 4, praef. 11