Iulia Beccaria
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Iulia Beccaria (Mediolani die 21 Iulii 1762 nobili loco nata; ibidem die 7 Iulii 1841 mortua), philosophi et iurisperiti Caesaris Beccaria filia, fuit clara mulier Italiana.
Iulia Beccaria fuit illustris scriptoris Alexandri Manzoni mater. Putatur Manzoni filius non esse patris publici et Iuliae mariti Petri Manzoni sed Ioannis Verri, fratris illustris scriptoris Petri Verri.
Iulia multos annos more uxorio cum erudito Italiano Carolo Imbonati vixit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuliam Beccaria spectant. |
- De Iulia Beccaria in www.treccani.it
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |