Hugo Hefner
Hugo (Anglice: Hugh) Hefner (natus Sicagi 9 Aprilis 1926; mortuus 27 Septembris 2017) fuit diurnarius, editor, negotiator, et voluptarius Americanus.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater erat ratiocinator; Hugo fratrem iuniorem habet. Post scholam anno 1944 finitam, Hefner in exercitu Americano ad annum 1946 militavit. Tum in Universitate Illinoesiae studebat, deinde ab anno 1951 pro periodicis diversis articulos divulgationis composuit. Postea et pro diurnario liberorum scripsit.
Editor Playboy
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1953 Playboy, periodicum proprium, edidit, quod mox prosperrime eveniebat: singulis mensibus et puellas pulcherrimas et celebres feminas pelliculorum adducit, ut denudatae pro Playboy se photographari sinabant. Sed et commentarios de culturá et interrogationes celebrorum hominum publicavit. Postea et editiones aliarum linguarum publicatae sunt. Inter decennium 198 venditio periodici minuit, sed ab anno 1977 Christina Hefner filia ad procurationem negotiorum accessit et interrete et alia media nova pro Playboy aperuit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Laura Mansnerus, "Hugh Hefner, Who Built Playboy Empire and Embodied It, Dies at 91" in New York Times (27 Septembris 2017)
- Molly Redden, "Effusive Hugh Hefner tributes ignore Playboy founder's dark side" in The Guardian (28 Septembris 2017)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina Hefner apud Playboy.com (Anglice)
- Curriculum vitae apud Playboy Enterprises (Anglice)