[go: up one dir, main page]

Jump to content

Hinte

E Vicipaedia
Wikidata Hinte
Res apud Vicidata repertae:
Hinte: insigne
Hinte: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°25′0″N 7°12′0″E
Numerus incolarum: 7 272
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aurich

Geographia

Superficies: 48.05 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Hinte: situs
Hinte: situs
Ecclesia in vico Suurhusen, cum turri obliquissimo omnis orbis terrarum

Hinte est commune circuli Aurich in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Ad Hinte commune vici Hinte, Westerhusen, Groß Midlum, Canhusen, Osterhusen, Loppersum, Suurhusen atque Cirkwehrum pertinent.

Vici eius communis partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Hinte regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Hinte vici pars novi Circuli Emdae facti sunt, ab anno 1932 ad novum circulum Norden pertinuerunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti in communem Hinte coniuncti sunt et anno 1977 Hinte circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hinte spectant.