Hilciacum
Hilciacum[1] (vulgo Illzach, Alsatiane: Ìllzig, Latine Romanorum tempore Uruncis[2]) est suburbium Mulhusiae et commune Francicum 14'680 incolarum (anno 2018) in praefectura Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Historica
[recensere | fontem recensere]Prope confluentes fluvios Ellum et Doller situs ille locus iam octavo millenario a.C.n. incolas accepit quorum vestigia in Museo Historico Mulhusiensi inspicere poteris. Sedes neolithica satis magna in loco Modenheim appellato floruit ubi magna necropolis prope portum L'Isle-Napoléon effossa est nec habitatio cessavit usque ad Romanorum adventum cum anno 58 a.C.n. Caesar Ariovistum in vicinia vicit. Postea mansio ad compitum viarum fuit, fortasse Uruncis appellata. Medio primo saeculo magnum aedificium publicum prope curiam municipalem hodiernam vestigia quidem reliquit sed usus antiquus ignoratur. Quo invasionibus tertii saeculi deleto, quarto saeculo castellum bene munitum locum occupavit quod in multis Alamannicis bellis limitem tueretur.
Medio aevo anno 835 "palatium regium" memoratur et comitatus sedes Hilciaci fuit. Tertio decimo saeculo vel paulo antea domini de Hilciaco castellum aedificarunt quod circa 1830 demum dirutum est. Anno 1437 Mulhusia, civitas libera Imperii Germanici, vicum Hilciacum a fratribus de Wurtenberg pretio emit. Ita Hilciacum dominium parvae reipublicae Mulhusiensis usque ad annum 1798 fuit, cum Franciae una cum Mulhusiensibus adnexum est. Quia moenibus non tegebantur magna damna ab hostibus Mulhusiensium bellis quinti decimi saeculi[3] et postea bello triginta annorum acceperunt. Iam anno 1796 ob difficultates in commercio et annona seditionibus ortis iugum Mulhusiense abiicere et Franciae sese dedere voluerant Hilciacenses.
Nono decimo saeculo vicus floruit et numerus incolarum crevit. Anno 1914 cum Francogalli Elisatiam reciperare conati sunt, Hilciaci mense Augusto pugnatum estː tandem die 17 novembris 1918 exercitus Francogallicus in vicum intravit. Bello sequenti paene omnino deletus estː nam cum urbs vicina Mulhusia iam mense novembri 1944 liberata esset, Hilciaci restiterunt Germani usque ad diem 20 Ianuari 1945, ruinas victoribus relinquentes. Deinde commune, utpote Mulhusiense suburbium, celeriter crevitː hodie in finibus communalibus versatur portus L'Isle-Napoléon, ubi iunguntur canales Rhodanus-Rhenus et Huningensis qui portus velut pulmo oeconomicus urbis est.
Demographia
[recensere | fontem recensere]Recensio incolarum his duobus proximis saeculis fuit haecː
- 1800ː948 1806ː888 1821ː1 178 1831ː1 195 1836ː1 541 1841ː1 555 1846ː1 669 1851ː1 401 1856ː1 508
- 1861ː1 663 1866ː1 725 1871ː1 760 1875ː1 857 1880ː1 918 1885ː1 969 1890ː2 120 1895ː2 163 1900ː2 753
- 1905ː2 906 1910ː3 566 1921ː3 033 1926ː4 725 1931ː3 255 1936ː3 791 1946ː3 205 1954ː3 840 1962ː6 688
- 1968ː10 575 1975ː14 988 1982ː15 396 1990ː15 485 1999ː14 947 2006ː15 015 2011ː14 679 2016ː14 545 2018ː14 680
Inter 1800 et 1910, numerus incolarum ter multiplicatus est, multo minus quam in urbe vicina et industrializata Mulhusia cuius incolae eodem tempore quindecies multiplicati sunt. Deinde non crescit inter 1910 et 1946 bellorum et angustiarum oeconomicarum causa. At inter 1954 et 1975, numerus quater multiplicatus est ob portum quidem Napoléon creatum sed etiam quia urbano territorio saturato et multiplicatis autocinetis multi in surburbanis communibus tranquillius habitare malunt. Quin etiam tum accessere Alsatici ex Algeria redeuntes. Post 1975 vero crescere desiit ob indutriae difficultates cum petrolei pretio conflagrante coniunctas.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cartularium abbatiae Murbach, anno 835ː Actum Hilciaco Palatio regio an. XXII Imperii domini Ludovici imperatoris. Cf. "Illzach. Lieu-dit Am Weiher", Archéologie médiévale, 1973ː 396-397.
- ↑ Nomen in Itinerario Antonini memoratum.
- ↑ 1466 et 1468 a nobilibus Austriae vassallibus incensum est.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Illzach spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°46′56″N 7°20′53″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68154" apud INSEE |