Herma Nefertiti
Appearance
Herma Nefertiti est herma calcea et stucco Nefertiti, reginae et grandis uxoris regalis Aegypti antiquae, fortasse anno 1345 a.C.n. a Thutmose sculptore facta. Hoc opus fecit Nefertiti unam mulierum praeclarissimarum historiae antiquae, praeclaram pulchritudine sua, et signum pulchritudinis muliebris. Ipsum opus quoque notissimum est.
Herma Nefertiti a turma archaeologica Germanica a Ludovico Borchardt Aegyptologo ducta anno 1912 inventa est. In sculptoris Thutmose officina Amarnae Aegypti videbatur. Inventu suo, in variis locis Germaniae fuit. Hodie in Museo Novo Berolini exhibetur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermam Nefertitianam spectant (Nefertiti bust (Berlin), Nefertiti Bust). |
- De herma Nefertiti in pagina Societatis ad Museum Aegyptium Berolini promovendum