[go: up one dir, main page]

Jump to content

Gratianus

E Vicipaedia
Haec pagina Gratianum Imperatorem tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Gratianus” appellatur, vide Gratianus (discretiva).
Wikidata Gratianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Aprilis 359; Sirmium
Obitus: 25 Augusti 383; Lugdunum
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Valentinianus I; Marina Severa
Coniunx: Constantia, Laeta
Familia: Domus Valentiniana

Flavius Gratianus, simpliciter Gratianus (natus die 18 Aprilis 359 Sirmii, mortuus 25 Augusti 383 Lugduni) fuit imperator Imperii Romani Occidentalis ab anno 375 usque ad mortem, ab anno 367 omnis imperii socius a patre Valentiniano I factus. Ex quo Gratianopolis, urbs Gallica, appellatur.

Flavius Gratianus natus est Sirmii die 24 Augusti anno 359. Filius fuit Valentiniani I imperatoris et Marinae Severae. Anno 366 consul factus est. Die 24 Augusti 367 Augustus proclamatus est. Anno 368 bello Valentiniani I contra Alamannos interfuit. Anno 374 Constantiam in matrimonium duxit, filiam Constantii II imperatoris. Ex hac filium habuit ignoti nominis, qui ante annum 383 mortuus est.[1] Valentiniano I patre die 17 Novembris 375 mortuo, suo iure in occidente imperavit. Sed milites Viennae morte Gratiani nuntiata etiam Valentinianum II semifratrem Gratiani quattuor annorum Augustum proclamaverunt. Anno 376 Gratianus Romam visitavit, anno 378 cum Alamannis certabat. Postquam Valens imperator orientis in pugna apud Adrianopolim anno 378 facta mortuus est, anno insequenti (19 Ianuarii) Theodosium I Augustum sustulit. Eodem anno Alamannos vicit et eos in provincia Raetia sedes petere iussit. Aestate anni 383i cum Constantia uxor mortua esset, Laetam in matrimonium duxit. Necatus est Lugduni[2] ab Andragathio magistro militum Magni Maximi usurpatoris die 25 Augusti anni 383.

Religio et consilia

[recensere | fontem recensere]

Gratianus Christiana in fide secundum Concilium Nicaenum Primum educabatur et Ambrosio episcopo Mediolani duce Religionem Romanam atque haeresias Christianas ut Arianismum supprimere conabatur. Itaque die 3 Augusti 379 edictum contra haeresiam publicavit[3]. Promulgavit anno 380 Edictum Thessalonicense, quod Christianitas officialem imperii religionem fecit et inter hiemem anni 382/383 aram Victoriae deae e curia senatus Romae removeri iussit, quamquam Quintus Aurelius Symmachus princeps senatus id prohibere conatus erat.

  • Zosimus, Ίστορία νέα - Historia nova.
  1. Augustinus, de civitate dei V 25.
  2. secundum Zosimum autem Singiduni in Moesia.
  3. Codex Theodosianus XVI 5,5

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "GRATIAN, Flavius Gratianus" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 289–290 (Theodisce)
  • Gunther Gottlieb, 1983. "Gratianus." Reallexikon für Antike und Christentum 12:718–732.
  • Peter Kehne, 1983, "Gratian." In Reallexikon der germanischen Altertumskunde 12:598–601.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gratianum spectant.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus
Consul
366
cum
Dagalaifo
Successores:
Flavius Lupicinus et Flavius Valerius Iovinus
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus III et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus III
Consul
371
cum
Sexto Claudio Petronio Probo
Successores:
Domitius Modestus et Flavius Arintheus
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus IV
Consul
374
cum
Flavio Equitio
Successores:
Post consulatum Gratiani Augusti III et Equitii
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valens Augustus V et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus
Consul
377
cum
Flavio Merobaude
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II
Antecessores:
Decimus Magnus Ausonius et Quintus Clodius Hermogenianus Olybrius
Consul
380
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto
Successores:
Flavius Syagrius et Flavius Eucherius
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus