[go: up one dir, main page]

Jump to content

Gratia

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Gratiae.
Iesus pastor bonus. Catacumbae Sancti Callisti.
4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
Luc. 15, 4-7

Gratia secundum religionem Christianam est favor Dei pro humanitate et redemptione sua, quae non considerat quantus propter imbecillitatem naturae humanae peccata hominum sint. Iam Sanctus Paulus scripsit: :"ubi . . . abundavit peccatum, superabundavit gratia" (Rom 5,20).

Secundum catechismum Ecclesia Catholicae (§ 1196), gratia est:

"favor, auxilium gratuitum quod Deus nobis praebet ut Eius vocationi respondeamus: filios Dei fieri, filios adoptivos, divinae naturae participes et vitae aeternae."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]