Georgius Cathcart
Georgius (Anglice George) Cathcart (natus 12 Maii 1794 Londinii, mortuus die 5 Novembris 1854 apud Inceromaniam/Crimaea) dux militum Britannicus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Cathcart filius tertius Gulielmi Cathcart ducis militum Scotici atque legati fuit. Anno 1810 et Georgius Cathcart ad exercitum Britannicum accedit et anno 1813/14 Bellis Coalitionum atque Proelio Waterlooensi anno 1815 in praetorio magno Arthuri Wellesley ducis Wellington interfuit. Ad annum 1818 cum Wellington in Francia mansit. Deinde variis in regionibus Imperii Britannici militavit et anno 1841 tribunus militum promotus est. Anno 1844 in patriam revertebat et vicepraefectus Turris Londinii factus est. Anno 1851 generalis maior factus est. Annis 1852 - 1854 legatus summus Britanniae in Colonia Promontorii/Africa Australis erat. Deinde quartam divisionem expeditionis Britannicae in Bello Crimaeano duxit. Proeliis ad Almam, Balaclavae atque Inceromaniae pugnavit. Quo supremo pugna die 5 Novembris 1854 cecidit.