Gabii
Gabii fuerunt antiqua urbs Latina duodecim milia passuum vel duodeviginti fere chiliometra a Roma ad orientem versa[1], in ora lacus vulcanici cui nunc est nomen Lago di Castiglione. Ibi, prima inscriptio Graeca inventa est ab archaeologis, in situ archaeologico qui Osteria del'Osa vocatur.
Siquidem tempore Augusti paene incolis vacua erat, sexto saeculo a.C.n., cum maxime floruit, civitas potens erat ut quae per septem annos bellum cum Romanis et eorum rege Tarquinio Superbo sustinuerit nec nisi dolo et fraude victa esse dicatur (de quo vide Sextus Tarquinius). Una e triginta civitatibus confoederationis Latinae erat[2]. Hodie exstant ruinae moenium et templorum. Statua Dianae quoque ibi reperta quae vulgo opus Praxitelis habetur ac Diana Gabina dicitur.
Sub dicione Romana ad viam Praenestinam sita erat et latomias habebat unde lapis ad aedificia Urbis eruebatur.
De cinctu Gabino
[recensere | fontem recensere]In certis caerimoniis Romani Gabinorum morem in toga vestienda imitabantur. De 'cinctu Gabino' ita Servius grammaticus[3]ː 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant. Quod demonstrat Gabinos cum priscis Romanis multa communicasse.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Gabii fuerunt sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Gabina est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dionysius Halicarnassensis, libro quarto Antiquitatum Romanarum cap. 53-58 et 85.
- Strabo, Geographica V.3.10
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capitibus 53-54 et 60.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Id est ad duodecimum lapidem in Via Praenestina (Dion. Hal IV,53).
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. V,61.
- ↑ Ad Aeneidem VII.612