G8
Britanniarum Regnum – Keir Starmer |
Canada – Iustinus Trudeau |
C.F.A. – Joe Biden |
Franco-Gallia – Emmanuel Macron |
Germania – Olaus Scholz |
Iaponia – Shigeru Ishiba |
Italia – Georgia Meloni |
Russia – Vladimirus Putin (suspendetur) |
G8, vel plenius Grex Octo Civitatum, e septem civitatibus omnis terrarum productu domestico maximis et Russia constat. Quae civitates sunt Germania, Francia, Regnum Britanniarum, Italia, Iaponia, Canada, Russia, Civitates Foederatae. Hoc in collegio etiam legati sunt Unionis Europaeae. Hispania sodalem fieri velit quia maiorem reditum nationalem grossum habet quam Canada; secundum Argentariam Mundanam, eius reditus nationalis grossus anno 2005 fuit 1100 milliarda dollaria CFA, cum Canadae 1052 milliarda esset.
His in civitatibus fere tredecim centesimae partes mundi incolarum vivunt, et fere duae partes mundi reditus factus est.
Harum civitatum duces quotannis conveniunt ut res politicas, relationis internationalis, energicas, alimentorum et oeconomicas disputent, temperent, ordinent. Anno 2007 Heiligendamii in Germania mense Iunio conveniunt.
Conventus annui
[recensere | fontem recensere]Quotannis gregales octo civitatum conveniunt alio anno in alio oppido quae oppida sunt haec:
- 30. 2004: Insula Marina in Georgia in Civitatibus Foederatis, [1]
- 31. 2005: Gleneagles in vico Britanniarum Regni[1]
- 32. 2006: Petropoli in Russia[2]
- 33. 2007: Heiligendamii in Germania [2]
- 34. 2008: Iaponia (in Esonia)
- 35. 2009: Italia
- 36. 2010: Canada
- 37. 2011: Francia
- 38. 2012: Civitates Foederatae
- 39. 2013: Britanniarum Regnum (in Laco Erno)
- 40. 2014: Russia
(hic conventus propter bellum in Crimea et Ucraina haud fuit). Septem civitates sine Russia Bruxellis convenierunt) - 41. 2015: Germania (ut Grex 7 sine Russia[3])
- 42. 2016: Iaponia (ut Grex 7 in Mie praefectura)
- 43. 2017: Italia (ut Grex 7 Tauromenii)
- 44. 2018: Canada (ut Grex 7 in Clairvoix)
- 45. 2019: Francia (ut Grex 7 in Biarritz)
- 46. 2020: Civitates Foederatae (abrogatus ratione COVID-19 pandemiae)
- 47. 2021: Regnum Britanniarum (ut Grex 7 in Cornubiae)
- 48. 2022: Germania (ut Grex 7 in castro Elmau)
- 49. 2023: Iaponia (ut Grex 7 in Hiroshima)
- 50. 2024: Italia (ut Grex 7 in Apulia)
Res oeconomicae
[recensere | fontem recensere]Res oeconomicae se habent ita secundum Argentariam Mundanam:
2004 | Numerus incolarum | Reditus nationalis grossus | 2005 | Numerus incolarum | Reditus nationalis grossus | ||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Mio. | % | Mrd. $ | % | Mio. | % | Mrd. $ | % | ||
Mundus | 6345,1 | 100,0 | 39833,6 | 100,0 | Mundus | 6438 | 100,0 | 44983,3 | 100,0 |
CFA | 293,5 | 4,6 | 12150,9 | 30,5 | CFA | 296 | 4,6 | 12969,6 | 28,8 |
Iaponia | 127,8 | 2,0 | 4749,9 | 11,9 | Iaponia | 128 | 2,0 | 4988,2 | 11,1 |
Germania | 82,6 | 1,3 | 2489,0 | 6,2 | Germania | 82 | 1,3 | 2852,3 | 6,3 |
Regnum Britanniarum | 59,4 | 0,9 | 2016,4 | 5,1 | Regnum Britanniarum | 60 | 0,9 | 2263,7 | 5,0 |
Francia | 60,0 | 0,9 | 1858,7 | 4,7 | Francia | 61,0 | 0,9 | 2177,7 | 4,8 |
Italia | 57,6 | 0,9 | 1503,6 | 3,8 | Italia | 57 | 0,9 | 1724,9 | 3,8 |
Canada | 31,9 | 0,5 | 905,6 | 2,3 | Canada | 31,9 | 0,5 | 1051,9 | 2,3 |
Russia | 142,8 | 2,3 | 487,3 | 1,2 | Russia | 143 | 2,2 | 639,1 | 1,4 |
G8 | 855,6 | 13,5 | 26161,4 | 65,7 | G8 | 859 | 13,3 | 28667,4 | 63,7 |
Protestationes populares
[recensere | fontem recensere]Pluribus annis in conventus civitatum protestationes populares contra globalizationem ac neocolonialismum fiebant. Etiam hoc in anno Heiligendamii magnae protestationes expectantur. Partes politicae, organizationes politicae et ecclesiarum, civium organizationes Rostochium ferrivia et laophoris vehentur.
Alia coepta vici
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad G8 spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ G8 Summit 2005 Gleneagles Perthshire apud www.perthshireg8.com.
- ↑ Official Website of the G8 presidency of the Russian Federation in 2006 apud en.g8russia.ru.
- ↑ Ratione re militaris de Res Publicae Crimaeae, de facto privatio territorii Ucrainae est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bayne, Nicholas, et Robert D. Putnam. 2000. Hanging in There: The G7 and G8 Summit in Maturity and Renewal. Aldershot, Hampshire: Ashgate Publishing. ISBN 0-7546-1185-X; ISBN 978-0-7546-1185-1; OCLC 43186692
- Haas, P. M. 1992."Introduction: Epistemic Communities and International Policy Coordination. International Organization 46,1:1–35.
- Hajnal, Peter I. 1999. The G8 system and the G20 : Evolution, Role and Documentation. Aldershot, Hampshire: Ashgate Publishing. ISBN 978-0-7546-4550-4/ISBN 0-7546-4550-9; OCLC 277231920
- Kokotsis, Eleonore. 1999. Keeping International Commitments: Compliance, Credibility, and the G7, 1988–1995. New York: Garland Publishing. ISBN 0-8153-3332-3/ISBN 978-0-8153-3332-6; OCLC 40460131
- Reinalda, Bob, et Bertjan Verbeek. 1998. Autonomous Policy Making by International Organizations. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-16486-9/ISBN 978-0-415-16486-3; ISBN 978-0-203-45085-7; ISBN 0-203-45085-X; OCLC 39013643