[go: up one dir, main page]

Jump to content

Franciscus Aretinus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aretinus.
Wikidata Franciscus Aretinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1420; Arretium
Obitus: 1490; Neapolis

Franciscus Aretinus (Italiane Francesco Griffolini, Arretii anno 1420 natus; Neapoli anno1490 mortuus) fuit humanista Italicus et interpres Graeco-Latinus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Multa de vita Francisci Aretini incerta et adhuc disputanda sunt, nam diu cum altero Francisco Aretino iuris consulto miscebatur. Pater eius anno 1431 pro coniuratione cum Senensibus in Arretio capite damnatus est; mater cum liberis in Ferrariam migravit, ubi Guarinus Veronensis et Theodorus Gaza magistri Francisci fuerunt. Anno 1477, iam Romae erat, ubi Nicolao V et Pio II pontificibus notus fuisse videtur. Neapoli vitae ultimos annos vixerat, ubi de equo cecidit et mortuus est.

Permultas versiones Graeco-Latinas fecit; Iliadis carmina octo ultima oratione soluta post Laurentium Vallam verttit, quae versio cum versione Vallae saepe edebatur; Odysseam omnem[1] et epistolas Phalaridis et Ioannis Chrysostomi homilias et Philostrati Heroicum aliaque vertit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani •