Ed Wood (pellicula)
Appearance
Ed Wood est pellicula et drama documentarium anno 1994 a moderatore Timotheo Burton edita, quae fabulam narrat Eduardi Wood moderatoris cinematographici, qui anno 1980, duos annos post eum mortuum, electus est pessimus moderator omnium temporum in The Golden Turkey Awards. Maximam partem posita est in Ed Wood on Ed Wood libro Rudolphi Grey auctoris. Omnes partes, quae infra enumerantur, in veris hominibus positae sunt. Partes Eduardi agit Iohannes Depp.
Pellicula hodierna peculiaris est etiam, quod omnino coloribus caret, id est, tantum albo, nigro, cano exprimitur.
Histriones principales
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Depp: Eduardus Wood
- Martinus Landau: Bela Lugosi
- Sara Jessica Parker: Dolores Fuller
- Gulielmus Murray: Bunny Breckinridge
- Patricia Arquette: Kathy O'Hara
- Vincentius D'Onofrio: Orson Welles
- Galfridus Jones: The Amazing Criswell
- Lisa Marie: Vampira
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Ed Wood in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)