[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ecclesia Latina

E Vicipaedia

Ecclesia Latina vel Ecclesia Romana, vulgo etiam Ecclesia Occidentalis dicta, est maxima ecclesiarum particularium sui iuris, quae communiter Ecclesiam Catholicam Romanam formant. Vox Latinus ad ritum sive gregem rituum refert, quorum primarius est Romanus, et linguam ecclesiasticam, quae hac in ecclesia particulari adhiberi solebat. Ab Ecclesia Latina ecclesiae Catholicae Orientales distinguendae sunt, quae ritus Byzantinus vel alios ritus orientales sequuntur et aliis linguis liturgicis utuntur.

Ecclesia Latina dioeceses patriarchatus Romani complectitur, quae a saeculo secundo in liturgia a Lingua Graeca ad Linguam Latinam transierunt et eam etiam in missionibus adhibebant. Haec pars occidentalis ecclesiae antiquae, scilicet ecclesia occidentalis, anno 1054 Schismate Orientis a parte orientali ecclesiae, i.e. ab Ecclesiis Orientalibus separata est. Postea partes variarum ecclesiarum orientalium Primatum papae agnoscendo se Ecclesiae Catholicae Romanae adiunxerunt. Hae ecclesiae ecclesias originarias reliquerunt (e.g. orthodoxam, coptam etc.) ritus autem proprios atque autonomiam iuridicam maxima ex parte retinebant et Ecclesiae Catholicae Orientales sive Unitae appellantur.

Corpus Iuris Ecclesiae Latinae (sed non Ecclesiarum Catholicarum Orientalium) est Codex Iuris Canonici. Papa est episcopus Romanus atque simul et caput totius Ecclesiae Catholicae et Patriarcha occidentis et caput ecclesiae particularis Latinae.

Patriarcha Latinus Hierosolymitanus propriam iurisdictionem patriarchalem super Palaestinam et Cyprum.

Multa, quae vulgo propria Catholica esse creduntur, ut puta caelibatus sacerdotalis, nominatio episcoporum papalis etc. re vera sunt propria solius Ecclesiae Latinae. Contra plurimae ecclesiae catholicae particulares e.g. ordinationem sacerdotalem virorum, qui uxorem duxerunt, concedunt, episcopos ipsae deligunt (ut postea a Papa confirmentur) et vitam ecclesiasticam liturgicamque secundum traditiones Orientales figurant.

Quamquam liturgia hodie plerumque linguis vernaculis celebratur, tamen lingua Latina pro Ecclesia Latina maximi momenti est: Libri liturgici vernaculi cum exemplaribus Latinis consentire debent, documenta ecclesiastica primo Latine conscribuntur ac deinde in varias linguas convertuntur, ad tribunalia papalia adhuc Latine aguntur.

Ritus liturgici

[recensere | fontem recensere]

Cum Ritus Latini mentio fit, Ritus Romanus designari solet. Sunt (aut fuerunt) autem praeter Ritum Romanum etiam alii, qui sane hodie paucis locis in usu sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fortescue, A. Latin Church in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus interni