Dualismus
Dualismus[1] (a duo) statum duarum partium significat. Nomen dualismi primum excogitatum est ad significandam oppositionem binariam co-aeternam, significationem quae in sermone de dualitate metaphysica et philosophica conservatur, sed in aliis provinciis ad rationem quae saltem duas partes necessarias continet significandam latius factum est.
Dualismus moralis est sententia mutuae benevolentiae et malevolentiae coniunctionis, quae enim significat esse binos adversarios morales, ullius interpretationis rerum quae moralis sint quomodoque eae repraesentari possint liberos. Adversarii morales, exempli gratia, fortasse adsunt in cosmotheoria cui est unus deus, plus quam unus deus, vel nullus deus. Contra, ditheismus vel bitheismus saltem duos deos implicat. Cum bitheismus concordiam, ditheismus aemulationem et oppositionem implicat, ut inter bonum et malum, vel clarum et obscurum, vel aestatem et hiemem. Exempli gratia, in ratione ditheistica, unus deus creativus, alius exitialis est.
Contra, in dualismo ontologico, mundus in duas categorias primas dividitur. Oppositio et coniunctio duorum universi principiorum primorum yin et yang sunt res in philosophia Sinica magni momenti, gravisque Taoismi proprietas est, sicut ambae philosophia et religio (in Confucianismo quoque disputatur).
Dualismus in theologia attingere potest coniunctionem dei et creationis. Dualismus Christianus Dei et creationis in nonnullis traditionibus Christianitatis inveni potest, sicut Paulicianismus, Catharismus, et Gnosticismus. Pauliciani, secta Christiana Byzantina, crediderunt universum, per malum creatum, praeter deum moralem existere. Advaita Vedanta, schola philosophiae Indicae, dualismum dei et universi etiam agnoscit. Prima realitas, res maioris momeni, est realitas Vishnuana vel Brahmanana, quia Vishnu est deus, ipse supremus, absoluta universi veritas, realitas libera: altera autem realitas est universus obnoxius sed aeque realis, qui cum sua essentia separata exsistit.
In Wicca, dualismus repraesentatur in communi fide wiccana in deo et dea quibus est societas dualis in universo recto.
In philosophia mentis, dualismus est opinio de coniunctione mentis et materiae quae postulat mentem et materiam esse duas categorias ontologice separatas. Dualismus mentis et corporis affirmat nec mentem nec materiam inter se nullo pacto redigi possunt. Traditiones philosophicae dualisticae Occidentales (exemplo Cartesii expositae) aequiparant mentem cum homine conscio, qua in dualismo mentis et corporis condita innituntur. Contra, metaphysica nonnullarum philosophiarum Orientalium conscientiam a materia distinguit, ubi materia ambos corpus et mentem comprehendit. In philosophia scientiae, dualismus saepe attingit dichotomiam "subiecti" (observatoris) et "obiecti" (rei observatae). Alius dualismus, in philosophia scientiae Popperiana hypothesin et refutationem attingit (exempli gratia, refutatio experimentalis). Haec notio ad philosophiam politicam Popperianam etiam extenditur.
In physica, dualismus attingit media quibus sunt proprietates quae coniungi possunt ad mechanicam duarum rerum variarum. Quia mechanicae harum rerum mutuo propriae sunt, ambae necessariae sunt ad mores qui fieri possunt describendos. Usus duorum exemplarium physicorum ad unam rem describendam est dualitas undarum et particularum.
In cybernetica, Norbertus Wiener "diabolos Manicheaos" (rationes adversas dualisticas) describit rationes vel quaestiones in quibus adversarius intellegens imbecillitatibus investigatoris uti conatur (ut in adversario lusum ludente, iurisprudentia adversaria, rationibus evolutionariis praedatorum vel parasitarum et praedi vel hostium, politica et conatus ad homines in servitutem redigendos, etc.). Cybernetica Wienerana tales rationes et "diabolos Augustinianos" opponunt, qui erant rationes vel quaestiones quae, quamquam multiplicissimae et difficillimae, contrarium consilium adversario non tribuebant. Victoriae, vel ut dicuntur prolationes scientiae, in talibus rationibus gradatim aedificari poterant per scientiam (experimenta quae fundamenta scientiae amplificare solebant). Wiener observavit infirmitates transientes (sicut errores perceptionis omnium systematis partium) letales non esse cum diabolos Augustinianos vincere conaretur, quia aliud experimentum fieri poterat, atque ipse dixit se multos diabolos Augustinianos per additamenta scientiae et arti ingeniariae facta vicisse. Wiener praeterea lapsus iudicii observavit ad tempus contra diabolos Manichaeos saepius esse letales vel exitiales, propter adversarii desiderium vincendi vel supervivendi, etiam adeo ullum gradum fallaciarum in rationem inserens, atque observavit se a multis diabolis Manicheaeis victum esse, ut cum in scaccis neglegens ad tempus esset. Quamquam haec dualitas multiplicitatis et oppositionis fortasse aperta videtur, adsunt implicationes profundae in multis scientiae provinciis sicut theoria ludorum, scientia politica, scientia computarorum, scientia retum, scientia securitatis, scientia militaris, biologia evolutionaria, et cryptographia.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ S. Axters, Scholastiek Lexicon, Latijn-Nederlandsch, Antverpiae, 1937.
Nexus interni
- Advaita Vedanta
- Arbor binaria
- Atheismus
- Bogomilismus
- Cartesius
- Catharismus
- Cosmologia dualis
- Diabolus
- Dialectica
- Didache
- Dilemma falsum
- Dualismus Cartesianus
- Dualismus legitimus
- Dualismus (philosophia mentis)
- Gnosticismus
- Hermetismus
- Mandaeismus
- Manichaeismus
- Monismus
- Nondualismus
- Nous
- Pantheismus
- Pluralismus legitimus
- Pluralismus (philosophia)
- Reductionismus
- Rhizoma (philosophia)
- Yanantin
- Zoroastrianismus
- Zurvanismus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bianchi, U. 1958. Il dualismo religioso. Romae.
- Eltrement, S. 1947. Le dualisme chez Platon, les gnostiques et les manichéens. Lutetiae.
- Haney, William S. 2002. Culture and Consciousness: Literature Regained. Bucknell University Press. ISBN 1611481724.
- Isaac, J. R., Ritu Dangwal, et C. Chakraborty. 1997. Proceedings: International conference on cognitive systmes. Allied Publishers Ltd. ISBN 8170237467.
- Kinker, Johannes. 1850. Le dualisme de la raison humaine, ou Le criticismle de Em. Kant.
- Leaman, Oliver, ed. 2000. Eastern Philosophy: Key Readings. Routledge. ISBN 0415173574.
- Pétrement, Simone. 1946, Le dualisme dans l'histoire de la philosophie et des religions: Introduction a l’étude du dualisme platonicien, du gnosticisme et du manichéisme. Lutetiae: Gallimard.
- Pétrement, Simone. 1947. Le dualisme chez Platon, les gnostiques et les manichéens. Lutetiae: Presses Universitaires de France.
- Vieillard-Baron, Jean-Louis. 2000. Autour de Descartes: Le dualisme de l'âme et du corps. Vrin.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide dualitatem in Victionario. |
Vicicitatio habet citationes quae ad dualitatem spectant. |
- "Duality." UCLA Encyclopedia of Egyptology.
- "Dualism in Philosophy and Religion." Dictionary of the History of ideas.